라틴어 문장 검색

iamque super triginta milia armatorum aspiciebantur, et adhuc adfluebat omnis iuventus et quibus cruda ac viridis senectus, clari bello et sua quisque decora gestantes, cum inter pluris duces virtute et genere praestans nomine Calgacus apud contractam multitudinem proelium poscentem in hunc modum locutus fertur:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 29장 4:1)
ita proelium atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam ignavis tutissima sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 2:1)
tot expeditionibus, tot proeliis, seu fortitudine adversus hostis seu patientia ac labore paene adversus ipsam rerum naturam opus fuit, neque me militum neque vos ducis paenituit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 2:2)
interim equitum turmae, ut fugere covinnarii, peditum se proelio miscuere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 3:1)
Opus adgredior opimum casibus, atrox proeliis, discors seditionibus, ipsa etiam pace saevum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장1)
Viso comminus armatorum agmine vexillarius comitatae Galbam cohortis (Atilium Vergilionem fuisse tradunt) dereptam Galbae imaginem solo adflixit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 41장1)
iurgia primum, mox rixa inter Batavos et legionarios, dum his aut illis studia militum adgregantur, prope in proelium exarsere, ni Valens animadversione paucorum oblitos iam Batavos imperii admonuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 64장8)
exitiosum adversus veteranos proelium, intuta obsidio dilapsis vetustate moenibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장2)
apud Romanos omnia proelio apta:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장4)
Suedius Clemens ambitioso imperio regebat, ut adversus modestiam disciplinae corruptus, ita proeliorum avidus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 12장3)
Inritatus eo proelio Othonis miles vertit iras in municipium Albintimilium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 13장1)
nec mora proelio:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 14장5)
densum legionum agmen, sparsa auxiliorum manus altiora murorum sagittis aut saxis incessere, neglecta aut aevo fluxa comminus adgredi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장2)
sed repressus vincentium impetus ne novis subsidiis firmati hostes fortunam proelii mutarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장8)
pulsus Placentia, caesis nuper auxiliis, etiam per concursum exploratorum, crebra magis quam digna memoratu proelia, inferior, propinquante Fabio Valente, ne omne belli decus illuc concederet, reciperare gloriam avidius quam consultius properabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION