라틴어 문장 검색

igitur centum triginta navibus longis, septingentis onerariis profectus a Carthagine satis prosperos ventos ad traiciendum in Siciliam habuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 407:1)
Lilybaeum tertio die quam inde profectus erat cum centum triginta onerariis navibus frumento praedaque onustis rediit idque frumentum extemplo Syracusas misit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 465:1)
P. Scipio profectus ad destinatam belli partem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 477:3)
Fonteio legato media nocte profectus cum obviis hostibus manus conseruit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 496:2)
inde revocatus seditione Numidarum in castris facta, cum trecenti ferme eorum Heracleam Minoam concessissent, ad mitigandos revocandosque eos profectus magno opere monuisse duces dicitur ne absente se cum hoste manus consererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 604:2)
facinus indignum esse Cannensem exercitum, quod ex acie fugerit, in Siciliam deportatum, ne prius inde dimittatur quam hostis ex Italia decesserit, et hoc idem in Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 29:3)
Flaccus receptui cani iussit, satis ad utrumque profectum ratus, ut et Campani quam haud multum in Hannibale praesidii esset, et ipse Hannibal sentiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 81:2)
inter hunc tumultum Q. Fulvium proconsulem profectum cum exercitu Capua adfertur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 125:1)
profectus trans Volturnum perussit Calenum agrum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 184:3)
cum hoc equitatu nocte Teanum profectus, prima luce portam intravit atque in forum perrexit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 211:1)
cum Tarraconem navibus venisset, expositisque ibi copiis et navibus subductis, socios quoque navalis multitudinis augendae causa armasset, profectus ad Hiberum flumen exercitum ab Ti, Fonteio et L. Marcio accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 236:2)
Hasdrubal, ne in arto res esset, caduceatorem misit qui promitteret, si inde emissus foret, se omnem exercitum ex Hispania deportaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 239:1)
quam rem cum laeto animo Romanus accepisset, diem posterum Hasdrubal conloquio petivit ut coram leges conscriberentur de tradendis arcibus urbium dieque statuenda ad quam praesidia deducerentur suaque omnia sine fraude Poeni deportarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 240:1)
ita cum triginta navium classe - omnes autem quinqueremes erant - ostiis Tiberinis profectus praeter oram Tusci maris, Alpesque . . . et Gallicum sinum et deinde Pyrenaei circumvectus promunturium, Emporiis, urbe Graeca - oriundi et ipsi a Phocaea sunt - copias exposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 274:1)
inde sequi navibus iussis Tarraconem pedibus profectus conventum omnium sociorum - etenim legationes ad famam eius ex omni se provincia effuderant - habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 275:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION