라틴어 문장 검색

verum et in iis quae scripsimus complectendis multum valent, et in iis quae cogitamus continendis prope solae (excepta, quae potentissima est, exercitatione) divisio et compositio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 131:1)
adfectus omnes languescant necesse est, nisi voce, vultu, totius prope habitu corporis inardescunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 149:6)
a peregrinis scholis tamen prope recepta tremula scenica est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 250:2)
quae omnia persequi prope infinitum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 268:2)
varicare supra modum et in stando deforme est et, accedente motu, prope obscenum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 272:3)
mox, quanquam per singulas prope partes labor cresceret, ne perderem, quae iam effecta erant, per omnes difficultates animo me sustentavi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 2:4)
primi, quorum quidem opera non vetustatis modo gratia visenda sunt, clari pictores fuisse dicuntur Polygnotus atque Aglaophon, quorum simplex color tam sui studiosos habet, ut illa prope rudia ac velut futurae mox artis primordia maximis, qui post eos exstiterunt, auctoribus , proprio quodam intelligendi, ut mea opinio est, ambitu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 169:1)
Hic deos ipsos in congressum prope suum sermonemque deducet:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 228:5)
ac sic prope species reperiuntur, quae utique aliquo momento inter se differant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 233:2)
Igitur iis genus, aetas, eloquentia prope aequalia fuere, magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장1)
Interim haud longe a mari prope Cirtam oppidum utriusque exercitus consedit et, quia diei extremum erat, proelium non inceptum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 21장2)
Et iam scalis egressi milites prope summa ceperant, cum oppidani concurrunt;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장10)
Nam duo sunt sinus prope in extrema Africa, impares magnitudine, pari natura;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 78장2)
Quae cum multos dies noctisque aestuans agitaret, forte quidam Ligus, ex cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus haud procul ab latere castelli, quod auersum proeliantibus erat, animum aduertit inter saxa repentis cocleas, quarum cum unam atque alteram, dein plures peteret, studio legendi paulatim prope ad summum montis egressus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장2)
Igitur Sulla gentis patriciae nobilis fuit, familia prope iam extincta maiorum ignavia, litteris Graecis atque Latinis iuxta [atque doctissime] eruditus, animo ingenti, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION