라틴어 문장 검색

hunc forte ingenio vanum Aetoli et Antiochus impulerant in spem Macedoniae regni, quod is vere regum stirpis esset, si Amynandrum Athamanesque Antiocho coniunxisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 556:1)
bellicosiores ea tempestate erant, Gallicos adhuc, nondum exoleta stirpe gentis, servantes animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 84:3)
cum illorum gloriam tueri posteris satis esset, P. Africanum tantum paternas superiecisse laudes ut fidem fecerit non sanguine humano sed stirpe divina satum se esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 739:1)
ut vero antiquam multitudinem hominum quae belli cladibus amissa erat restitueret, non subolem tantum stirpis parabat cogendis omnibus procreare atque educare liberos, sed Thracum etiam magnam multitudinem in Macedoniam traduxerat, quietusque aliquamdiu a bellis omni cura in augendas regni opes intentus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 257:1)
quotiens ego audientibus vobis detestatus exempla discordiarum fraternarum horrendos eventus eorum rettuli, qui se stirpemque suam domos regna funditus evertissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 87:1)
lex sociis nominis Latini, qui stirpem ex sese domi relinquerent, dabat ut cives Romani fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 90:2)
nam et ne stirpem domi relinquerent, liberos suos quibusquibus Romanis in condicionem ut manu mitterentur mancipio dabant, libertinique cives essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 91:1)
et quibus stirps deesset quam relinquerent, ut cives Romani fierent, adoptabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 91:2)
postea his quoque imaginibus iuris spretis, promiscue sine lege, sine stirpe in civitatem Romanam per migrationem et censum transibant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 92:1)
florere praeterea iuventute quam stirpem longa pax ediderit, florere opibus regni, florere etiam aetate.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 117:1)
clara ea per gentis legatio fuit, quod haud dubie adempta Antiocho Aegyptus habenti iam redditumque patrium regnum stirpi Ptolemaei fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 128:1)
eam infirmitatem aetatemque Eumenis esse nullam stirpem liberum habentis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 210:3)
neque ex tanta stirpe liberum superest, qui L. Aemili Pauli nomen ferat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 510:2)
regem regiaeque omnes stirpis ceperat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 529:2)
quod si exquiratur usque ab stirpe auctoritas, unde quidquid auditum dicant, nisi id appareat, famigeratori res sit cum damno et malo, hoc ita si fiat, publico fiat bono, pauci sint faxim qui sciant quod nesciunt, occlusioremque habeant stultiloquentiam.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2229)

SEARCH

MENU NAVIGATION