라틴어 문장 검색

Igitur de Catilinae coniuratione, quam verissume potero, paucis absolvam;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 4장3)
Namque, uti paucis verum absolvam, post illa tempora quicumque rem publicam agitavere, honestis nominibus, alii, sicuti populi iura defenderent, pars, quo senatus auctoritas maxuma foret, bonum publicum simulantes pro sua quisque potentia certabant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 38장4)
Cetera quam paucissimis absoluam.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 17장3)
mors de te pronuntiatura est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 6:4)
Perfectum, absolutum, quem malum facere nulla vis, nulla necessitas possit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 34 3:8)
" Fer ergo, iudex, sententiam et pronuntia, quis tibi videatur verissimum dicere, non quis verissimum dicat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 10:8)
Absolutum enim illud humanae naturae bonum corporis et animi pace contentum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 46:3)
Non possis itaque de re in universum pronuntiare, cum mortem vis externa denuntiat, occupanda sit an expectanda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 11:1)
Expectant nos, si ex hac aliquando faece in illud evadimus sublime et excelsum, tranquillitas animi et expulsis erroribus absoluta libertas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 18:1)
Si rectam illam rigidi iudicis sententiam quaeris, alterum ab altero absolvet et dicet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 4:1)
Quemadmodum reus sententiis paribus absolvitur et semper quicquid dubium est humanitas inclinat in melius, sic animus sapientis, ubi paria maleficiis merita sunt, desinet quidem debere, sed non desinit velle debere et hoc facit, quod qui post tabulas novas solvunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 26:1)
Itaque eleganter illis Catulus absoluto reo, " quid vos," inquit, " praesidium a nobis petebatis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 6:2)
Qui damnabatur uni adulterio, absolutus est multis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 9:4)
quia quod aliud est, suum oportet esse et proprium et totum et intra se absolutum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 5:8)
Cum hi novissimi versus in tragoedia Euripidis pronuntiati essent, totus populus ad eiciendum et actorem et carmen consurrexit uno impetu, donec Euripides in medium ipse prosilivit petens, ut expectarent viderentque, quem admirator auri exitum faceret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION