라틴어 문장 검색

Itaque non est trepidandum, quam cito reponamus, nec procurrendum intempestive, quia aeque delinquit, qui ad referendam gratiam suo tempore cessat, quam qui alieno properat.
(세네카, 행복론, Liber VI 208:1)
" Post hoc quisquis properaverit, sero dat ;
(세네카, 행복론, Liber VII 122:2)
" Praecipitat quisque vitam suam et futuri desiderio laborat, praesentium taedio.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 40:7)
in cursu enim semper est, fluit et praecipitatur;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 60:2)
Quintius dictaturam properat pervadere ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 107:3)
Alacres itaque et erecti, quocumque res tulerit, intrepido gradu properemus, emetiamur quascumque terras.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 51:1)
Sidus hoc, quod praecipitato in profundum et demerso in tenebras orbi refulsit, semper luceat !
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 77:3)
invisa haerebis in luce et aetati tuae, quod non praecipitet te quam primum et finiat, infestissima eris ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 18:6)
id est, decucurrit ad hunc finem, ad quem quae feliciora partu tuo putas properant.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 60:2)
Utrumne malles de- generem aliquem et numerum tantum nomenque filii expleturum habuisse, an tantae indolis, quantae tuus fuit, iuvenis cito prudens, cito pius, cito maritus, cito pater, cito omnis officii curiosus, cito sacerdos, omnia tamquam properans ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 67:2)
praerapida et amens, ut omnis fere cupiditas, ipsa sibi in id in quod properat opponitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 75:4)
Aut si videtur alicui magnum animum ira producere, videatur et luxuria - ebore sustineri vult, purpura vestiri, auro tegi, terras trans- ferre, maria concludere, flumina praecipitare, nemora suspendere ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 133:2)
Cetera vitia impellunt animos, ira praecipitat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 4:3)
Quemadmodum per frequentia urbis loca properanti in multos incursitandum est et aliubi labi necesse est, aliubi retineri, aliubi respergi, ita in hoc vitae actu dissipato et vago multa impedimenta, multae querellae incidunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 40:1)
Quid properamus verberare statim, crura protinus frangere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 188:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION