라틴어 문장 검색

Hoc, Lucili virorum optime, mihi ab istis subtilibus praecipi malo, quid amico praestare debeam, quid homini, quam quot modis amicus dicatur, et homo quam multa significet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 4:1)
Sed et hoc minimum specie quadam longioris spatii natura derisit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 3:7)
Hoc quod in illa ridemus, omnibus nobis accidere liqueat tibi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 3:1)
In hoc enim, mi Lucili, nisi fallor, erramus, quod mortem iudicamus sequi, cum illa et praecesserit et secutura sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 5:4)
Hoc nolo mihi credas, sed eidem Vergilio:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 4:2)
Nam hoc scis, puto, Platoni diligentiae suae beneficio contigisse, quod natali suo decessit et annum unum atque octogensimum inplevit sine ulla deductione.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 31:1)
Sed hoc respondeo, plurimum interesse inter gaudium et dolorem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 19:1)
" Si hoc sentis, si hoc loqueris, aliquid profectum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 9:10)
Hoc, inquam, interest inter consummatae sapientiae virum et alium procedentis, quod inter sanum et ex morbo gravi ac diutino emergentem, cui sanitatis loco est levior accessio:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 6:1)
atqui multa milia et hominum et animalium hoc ipso momento, quo tu mori dubitas, animam variis generibus emittunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 13:4)
Si hoc nunc primum, age aut fortunae aut diligentiae tuae gratias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 1:1)
Hoc certe," inquis, " iustitiae convenit, suum cuique reddere, beneficio gratiam, iniuriae talionem aut certe malam gratiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 7:1)
Sed quemadmodum illa credidimus, sic et hoc eidem populo credamus, nihil esse grato animo honestius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 30:1)
Sed quamvis hoc soleat accidere, ita et illud solet, ut cum iis, quos sciamus libentius bibere, de rebus necessariis deliberemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 17:1)
Hoc recte diceretur, nisi dissimilis esset gubernatoris condicio et sapientis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION