라틴어 문장 검색

vidi ego te toto vinctum languescere collo et flere iniectis, Galle, diu manibus, et cupere optatis animam deponere labris, et quae deinde meus celat, amice, pudor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1311)
tunc igitur veris gaudebat Graecia nuptis, tunc etiam felix inter et arma pudor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 99)
si pudor est, alio traice tela una!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1211)
aut pudor ingenuus, aut reticendus amor quod si tam facilis spiraret Cynthia nobis, non ego nequitiae dicerer esse caput, nec sic per totam infamis traducerer urbem, urerer et quamvis, nomine verba darem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 24a3)
pudor est non licuisse mori.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1310)
auro pulsa fides, auro venalia iura, aurum lex sequitur, mox sine lege pudor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1324)
ut mihi praetexti pudor est relevatus amictus et data libertas noscere amoris iter, illa rudis animos per noctes conscia primas imbuit, heu nullis capta Lycinna datis!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 153)
vos, ubi contempti rupistis frena pudoris, nescitis captae mentis habere modum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 193)
"quae nisi iusta subest, excutit arma pudor."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 631)
"proferat hic veterum thalamos discrimine partos Graecia, ni pudor est:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 236)
hic nostrum tutatur, crede, pudorem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, ad libellum 6)
decora omnia regni accumulant fasces et princeps consule crescit, personat ergo tuum caelo, rure, urbibus, undis exsultans Europa sophos, quod rector habens, victor qui fueras, fateor, trepidaverat orbis dum non vis vicisse tibi nimioque pudore quod regnum mereare doles tristique repulsa non moderanda subis quae defendenda putasti.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 3)
laetitiam censura manet terrorque pudore crescit, et invita superat virtute venustas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 5)
non pertulit ultra hoc pro te plus cauta manus vestrumque pudorem sprevit pro vobis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 205)
"plus gladio secura fui cum turbine iuncto me Rutulus, Veiens pariterque Auruncus et Aequus, Hernicus et Volscus premerent, sat magna videbar et tibi dum rumpit vitiatum femina ferro corpus et ad castum remeas, pudor erute, vulnus."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 29)

SEARCH

MENU NAVIGATION