라틴어 문장 검색

hoc tibi dissimula, senti tamen, optime, dici, in digito qui me fersque refersque tuo, effigiemque meam fulvo complexus in auro cara relegati, quae potes, ora vides, quae quotiens spectas, subeat tibi dicere forsan " quam procul a nobis Naso sodalis abest!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 74)
illa quidem iusta est, nec me meruisse negabo - non adeo nostro fugit ab ore pudor - sed nisi peccassem, quid tu concedere posses?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 116)
este procul, vittae tenues, insigne pudoris, quaeque tegis medios instita longa pedes!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1100)
est et in obscenos commixta tragoedia risus, multaque praeteriti verba pudoris habet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1191)
par fuit exigui similisque licentia Calvi, detexit variis qui sua furta modis, quid referam Ticidae, quid Memmi carmen, apud quos rebus adest nomen nominibusque pudor?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1197)
et quorum libris modo dissimulata Perillae, nomine, nunc legitur dicta, Metelle, tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1199)
his ego successi, quoniam praestantia candor nomina vivorum dissimulare iubet, non timui, fateor, ne, qua tot iere carinae, naufraga servatis omnibus una foret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1211)
neve reformida, ne sim tibi forte pudori:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 13)
haec domini fortuna mei est, ut debeat illam infelix nullis dissimulare iocis, id quoque, quod viridi quondam male lusit in aevo, heu nimium sero damnat et odit opus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 15)
vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsae sumite plebeiae carmina nostra manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 143)
Usus amicitiae tecum mihi parvus, ut illam non aegre posses dissimulare, fuit, nec me complexus vinclis propioribus esses nave mea vento, forsan, eunte suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 51)
Foedus amicitiae nec vis, carissime, nostrae, nec, si forte velis, dissimulare potes, donec enim licuit, nec te mihi carior alter, nec tibi me tota iunctior urbe fuit, isque erat usque adeo populo testatus, ut esset paene magis quam tu quamque ego notus, amor ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 61)
si tibi cura mei, vel si pudor ullus inesset, non ultra patriam me sequerere meam, quoque loco primum tibi sum male cognitus infans, illo temptasses ultimus esse mihi, inque relinquendo, quod idem fecere sodales, tu quoque dixisses tristis in urbe vale.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 134)
tempus ubi est illud, quo te iactare solebas coniuge, nec nomen dissimulare viri?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 323)
tuusque non debet dolor hinc, debet abesse pudor, cum cecidit Capaneus subito temerarius ictu, num legis Euadnen erubuisse viro?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 329)

SEARCH

MENU NAVIGATION