-
Si autem haec sustinent illi, qui exeso corpore solis cogitationibus oppugnantur, quid patitur puella, quae deliciis fruitur?
- (히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:1)
-
"Puella sum delicata et quae meis manibus laborare non possum."
- (히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:14)
-
"Iuvenior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem."
- (히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:42)
-
"Te optent generum rex et regina, puellae Te rapiant:"
- (히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:24)
-
David annos natus septuaginta, bellicosus quondam vir, senectute frigente non poterat cale-fieri Quaeritur itaque puella de universis finibus Israhel Abisag Somanitis, quae cum rege dormiret et senile corpus calefaceret.
- (히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:2)
-
Omnes puellas et virgines Christi aut aequaliter ignora aut aequaliter dilige.
- (히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:23)
-
"mortua puella, sed dormit."
- (히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 2:6)
-
Sentisne, obsecro te, quando infans, quando puer, quando iuvenis, quando robustae aetatis, quando senex factus sis?
- (히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 19:2)
-
Librum, quo Heliodorum quondam iuvenis ad heremum cohortatus sum, tenebat memoriter, et Romana cernens moenia inclusam se esse plangebat.
- (히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 9:5)
-
Procul sit aetas lasciva puerorum, ipsae puellae et pedisequae a saecularium consortiis arceantur, ne, quod mali didicerint, peius doceant.
- (히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:4)
-
Ubi non luxuria in puella Dei, sed duritia carpitur, crudelitas ista pietas est.
- (히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:31)
-
Quid tu facies, puella sani corporis, delicata, pinguis, rubens, aestuans inter carnes, inter vina et balneas, iuxta maritas, iuxta adulescentulos?
- (히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:2)
-
Dolet sibi praelatum iuvenem, non quidem comatum, non vestium sericarum, sed trossulum et in sordibus delicatum, qui ipse sacculum signet, textrinum teneat, pensa distribuat, regat familiam, emat quicquid de publico necessarium est, dispensator et dominus et praeveniens officula servulorum, quem omnes rodant famuli, et quicquid domina non dederit, illum clamitent subtraxisse.
- (히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 8:8)
-
Veniet, veniet tempus - dies adlabitur, dum ignoras - et iste formosulus tuus, quia cito senescunt mulieres, maxime quae iuxta viros sunt, vel ditiorem reperiet vel iuniorem.
- (히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 10:4)
-
Volo ergo te et propter causas, quas supra exposui, non habitare cum matre et praecipue, ne offerentem delicatos cibos renuendo contristes aut, si acceperis, oleum igni adicias et inter frequentiam puellarum per diem videas, quod noctibus cogites.
- (히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:1)