라틴어 문장 검색

P. Scipio quadraginta naves longas quas habuisset haberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 550:1)
annis ante quadraginta pax cum Carthaginiensibus postremo facta erat, Q. Lutatio, A. Manlio consulibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 590:1)
bina hostium castra expugnavit, in quibus quadraginta milia hominum ferro ignique consumpta sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXX Periocha2)
nec in exercitu suo satis praesidii colonis laborantibus fore, nisi quinque milia socium quadraginta milibus hostium - tot enim in armis esse - trucidanda obicere velit, et tanta sua clade iam inflatos excidio coloniae Romanae augeri hostium animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 102:1)
argenti tulit ex praeda quadraginta tria milia pondo, auri duo milia quadringenta quinquaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 213:1)
caesa aut capta supra quinque et triginta milia cum signis militaribus septuaginta, carpentis Gallicis multa praeda oneratis plus ducentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 231:2)
Apustius triginta navibus ibi relictis super Maleum navigat Corcyram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 544:1)
sub idem tempus L. Manlius Acidinus ex Hispania decedens, prohibitus a P. Porcio Laeca tribuno plebis ne ovans rediret, cum ab senatu impetrasset, privatus urbem ingrediens mille ducenta pondo argenti, triginta pondo ferme auri in aerarium tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 67:1)
diesque quadraginta sine ullo conatu sedentes in conspectu hostium absumpserant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 109:1)
si centum tectae naves et quinquaginta leviores apertae et triginta Issaei lembi maritimam oram vastare et expositas prope in ipsis litoribus urbes coeperint oppugnare, in mediterraneas scilicet nos urbes recipiemus, tamquam non intestine et haerente in ipsis visceribus uramur bello!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 273:1)
eodem anno legati ab rege Attalo coronam auream ducentum quadraginta sex pondo in Capitolio posuerunt gratiasque senatui egere, quod Antiochus legatorum Romanorum auctoritate motus finibus Attali exercitum deduxisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 352:1)
quidam et a Cenomanis, terga repente in ipso certamine adgressis, tumultum ancipitem iniectum auctores sunt, caesaque in medio quinque et triginta milia hostium, quinque milia et ducentos vivos captos, in iis Hamilcarem, Poenorum imperatorem, qui belli causa fuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 393:2)
signa militaria centum triginta et carpenta supra ducenta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 394:1)
si Valerio qui credat omnium rerum immodice numerum augenti, quadraginta milia hostium eo die sunt caesa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 115:1)
Claudius quoque duo et triginta milia hostium caesa scribit, capta quattuor milia et trecentos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 116:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION