라틴어 문장 검색

neque fere umquam venit in contentionem de accusando qui quaestor fuisset, quin repudiaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 2:4)
quaestor enim Albuci fuerat, ut tu Verris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 3:6)
Vtra igitur est splendidior, utra inlustrior commemoratio, 'accusavi eum cui quaestor fueram, quicum me sors consuetudoque maiorum, quicum me deorum hominumque iudicium coniunxerat,' an 'accusavi rogatu sociorum atque amicorum, delectus sum ab universa provincia qui eius iura fortunasque defenderem'?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 2:3)
Me stante C. Carbo C. F. tribunus plebis in contione dixit his verbis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 63장 2:3)
cuius ego quaestor ignoratum ab Syracusanis, cum esse omnino negarent, saeptum undique et vestitum vepribus et dumetis indagavi sepulcrum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 64:2)
cōnstituī igitur tē tribūnum mīlitum facere.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Philippī10)
nūper quaestor aerāriī factus sum.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus amīcō veterī occurrit35)
"In Asiam cum a quaestore essem stipendio eductus, hospitium Pergami accepi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 85:1)
Ipse cum tribunus essem, erraverim fortasse qui me esse aliquid putavi, sed tamquam essem abstinui causis agendis:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 23 2:1)
His rationibus motus malui me tribunum omnibus exhibere quam paucis advocatum.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 23 4:1)
Mihi autem sicut iucundissimum ipsum te tribunum, ita non minus gratum alium per te videre.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 8 2:1)
Post paucos dies Claudium Fuscum, Classici generum, et Stilonium Priscum, qui tribunus cohortis sub Classico fuerat, accusavimus dispari eventu:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 17:1)
Nam et C. Musonium socerum eius, quantum licitum est per aetatem, cum admiratione dilexi et Artemidorum ipsum iam tum, cum in Syria tribunus militarem, arta familiaritate complexus sum, idque primum non nullius indolis dedi specimen, quod virum aut sapientem aut proximum simillimumque sapienti intellegere sum visus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 5:1)
explicabat vitam suam, testes et laudatores dabat vel eum sub quo militaverat, vel eum cui quaestor fuerat, vel utrumque si poterat;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 5:4)
hoc illum onerabat quod homo simplex et incautus quaedam a provincialibus ut amicus acceperat - nam fuerat in eadem provincia quaestor -. Haec accusatores furta ac rapinas, ipse munera vocabat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION