라틴어 문장 검색

non enim obicit Pyrrho, quod occiderit, quia hoc ius belli exigebat, sed quare vidente patre:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4434)
hac autem ratione ostendit, quare non suscenseat Troianis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5852)
loricaque tergo est quare tergo tantum, cum totum ambiat corpus?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4322)
quidam sic accipiunt 'usque adeone mori miserum est', ut non quasi confirmet, sed quasi interroget, quare dea sic de illo laboret ut vivat, cum satius sit honeste mori, quam turpiter vivere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6465)
iamque faces ut sit quare Turnus subvenire festinet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6561)
sin armenta quare de armentis dicit, cum tertius liber ad pecudes divisus sit?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1951)
(nev) ferro laede retuso (semina) quare 'retuso'?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3013)
sitiens venerem quare 'sitiens'?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1371)
sicci quare 'sicci', cum ripam dixerit?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1511)
deterior qui visus modo quare 'deterior', si ille servatur, qui malus est?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 891)
"Nec recuso, quod Caecilius adserere inter praecipua conisus est, hominem nosse se et circumspicere debere, quid sit, unde sit, quare sit:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:1)
Quare εἴρωνα me, ne si Africanus quidem fuit, ut ait in historia sua C. Fannius, existimari velim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 87장 2:2)
Quare, quoniam id, quod est primum, et quod huius imperii disciplinaeque maiorum proprium est, facere nondum audeo, faciam id, quod est ad severitatem lenius et ad communem salutem utilius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 12:2)
Quare secedant inprobi, secernant se a bonis, unum in locum congregentur, muro denique, [id] quod saepe iam dixi, secernantur a nobis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 32:1)
Quos quidem ego, si ullo modo fieri possit, non tam ulcisci studeo quam sanare sibi ipsos, placare rei publicae, neque, id quare fieri non possit, si me audire volent, intellego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION