라틴어 문장 검색

Ergo sacri fontes et litora grata valete, Nympharum pariter Nerei+dumque domus.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LVII3)
Nec nocuit tectis ignis, nec Sirius agris, Nec mersa est pelago nec fuit ulla ratis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVI6)
Dispensatorem fallax spoliabit amica, Mercibus extructas obruet unda rates.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLII3)
Oceani fluctus me numerare iubes Et maris Aegaei sparsas per litora conchas Et quae Cecropio monte vagantur apes, Quaeque sonant pleno vocesque manusque theatro, Cum populus subiti Caesaris ora videt.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXIV4)
sed quamvis cesserit annis, Sanctior est salva parva tabella rate.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XIX3)
Sit vultus tibi levior licebit Tritis litoris aridi lapillis, Sit moro coma nigrior caduco, Vincas mollitia tremente plumas Aut massam modo lactis alligati, Et talis tumor excitet papillas, Qualis cruda viro puella servat, Tu nobis, Clyte, iam senex videris:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXIV2)
Scis, quid in Arsacia Pacorus deliberet aula, Rhenanam numeras Sarmaticamque manum, Verba ducis Daci chartis mandata resignas, Victricem laurum quam venit ante vides, Scis, quotiens Phario madeat Iove fusca Syene, Scis, quota de Libyco litore puppis eat, Cuius Iuleae capiti nascantur olivae, Destinet aetherius cui sua serta pater.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXV2)
Dispersa rate tristibus procellis Mersus fluctibus obrutusque ponto Ad votum Diodorus enatavit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XL2)
Hoc in litore si puella votum Fecisset mea, protinus redissem.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XL4)
Non ansae veterum Corinthiorum, Nec crus compede lubricum decenni, Nec ruptae recutita colla mulae, Nec quae Flaminiam secant salebrae, Nec qui litoribus nitent lapilli, Nec Tusca ligo vinea politus, Nec pallens toga mortui tribulis, Nec pigri rota quassa mulionis, Nec rasum cavea latus visontis, Nec dens iam senior ferocis apri.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LVII2)
Vare, Paraetonias Latia modo vite per urbes Nobilis et centum dux memorande viris, At nunc Ausonio frustra promisse Quirino, Hospita Lagei litoris umbra iaces.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXVI1)
O temperatae dulce Formiae litus, Vos, cum severi fugit oppidum Martis Et inquietas fessus exuit curas, Apollinaris omnibus locis praefert.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX1)
Iuris et aequarum cultor sanctissime legum, Veridico Latium qui regis ore forum, Municipi, Materne, tuo veterique sodali Callai+cum mandas siquid ad Oceanum - . An Laurentino turpis in litore ranas Et satius tenues ducere credis acus, Ad sua captivum quam saxa remittere mullum, Visus erit libris qui minor esse tribus?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXVII1)
O nox omnis et hora, quae notata est Caris litoris Indici lapillis!
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXVIII2)
O nemus, o fontes solidumque madentis harenae Litus et aequoreis splendidus Anxur aquis, Et non unius spectator lectulus undae, Qui videt hinc puppes fluminis, inde maris!
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LI5)

SEARCH

MENU NAVIGATION