라틴어 문장 검색

Vnius misericordia uiuunt, omnium aluntur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.57)
misericordiam tu istam uocas, supplicium sumptum de Ciceronis ingenio?
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 5:3)
neque ad hanc nundinationem stimulo cupiditatis sed respectu avitae recordationis adducitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Hypatio suo salutem 2:2)
at cum habet talis persona contractum, quae velit medium relaxare, cum totum possit exigere, si moram patitur, quicquid propter misericordiam concesserat pie, iuste reposcit propter iniuriam, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 8:7)
e quibus tamen si rara quosdam venia respexerit, hos venalitas solvit, vanitas illos, nullos misericordia, sed explicandae bestiae tali nec oratorum princeps Marcus Arpinas nec poetarum Publius Mantuanus sufficere possunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pannychio suo salutem 3:4)
colloquii salutaris tui et indigentiam patiens et timorem recordatione vitae plectibilis adducor, ut clamem tibi quod dixit domino tuus ille collega:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:1)
quod superest, deum posco, ut te filii consequantur aut, quod te plus decet velle, transcendant, et quicumque non sustinet diligere provectum, medullitus aestuantes a semet ipso livoris proprii semper exigat poenas, cumque nullas in te habuerit umquam misericordiae causas, habeat invidiae;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 4:1)
pareo quidem, licet intempestiva videatur recordatio iocorum tempore dolendi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 2:4)
Misericordia est vicina miseriae: habet enim aliquid trahitque ex ea.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M22)
Misericordia non causam, sed fortunam spectat.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M23)
Bona comparat praesidia misericordia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 077)
Mala causa est, quae requirit misericordiam.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 312)
Nullo in loco male audit misericordia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 435)
Quam miser est, cuius ingrata est misericordia!
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 598)
Imprimis filios exponitis suscipiendos ab aliqua praetereunte misericordia extranea, vel adoptandos melioribus parentibus emancipatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION