라틴어 문장 검색

Si ne sic quidem finitus dolor est, aut tumor ei accedit, incisa cute admouendae sunt cucurbitulae;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 2:5)
Vbi dolor et inflammatio se remiserunt, quod intra dies quadraginta fit, nisi uitium hominis accessit, modicis exercitationibus, abstinentia, unctionibus lenibus utendum est, sic ut etiam tum acopo uel liquido cerato cyprino articuli perfricentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 8:1)
arida medicamenta per se teruntur, deinde mixtis iis instillatur aut acetum aut si quis alius non pinguis umor accessurus est, et ea rursus ex eo teruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 5:3)
Nam et somnum faciunt uel per se adsumpta uel ex aqua data, et aurium dolores leuant, adiectis exiguo modo rutae suci ac passi, et tormina supprimunt ex uino liquata, et inflammationem uuluae coercent mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 6:2)
quibus nonnumquam etiam bilis uomitus accedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 14:5)
fereque tertio uel quinto die delirium accedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 18:6)
Potest autem id, quod uel in cute uel etiam in carne est, si nihil ei praeterea mali accedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 34:2)
Protinusque, si mens homini consistit, si nulla febris accessit, scire licet mature uulnus sanum fore.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 47:4)
Magisque ea seruanda sunt, si febricula quoque accessit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 4:7)
nonnunquam isdem omnibus ulcus accedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 6:2)
Sed tamen si febricula accessit, abstinentia, lectulo, alui ductione opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 18:5)
quibus id quoque adcedit, quod longo spatio detinent.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 24:4)
Quibus multum mali accedit, si corpus uel aegrum uel senile uel mali habitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 37:2)
Idque euenit modo sine ulcere, modo exulcerato loco, huic quoque modo malo odore, modo nullo accedente.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 2장 1:3)
Quod si paulo tardius subuenitur iamque etiam rubor est, qua rubet corpus si tumor quoque accessit, quacumque is est, id optimum auxilium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 1장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION