라틴어 문장 검색

Longo itinere reliquias Drusi sui prosecuta tot per omnem Italiam ardentibus rogis, quasi totiens illum amitteret,irritata, ut primum tamen intulit tumulo, simul et illum et dolorem suum posuit, nec plus doluit quam aut honestum erat Caesare aut aequom Tiberio salvo.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 17:2)
in hanc legem erat satus, hoc illum fatum ab utero statim prosequebatur.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 56:3)
Tunc centurio supplicio praepositus condere gladium speculatorem iubet, damnatum ad Pisonem reducit redditurus Pisoni innocentiam ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 111:1)
Nam ipsum centurionem, qui damnatum reduxerat, duci iussit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 112:3)
Ergo adfectus est non ad oblatas rerum species moveri, sed permittere se illis et hunc fortuitum motum prosequi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 15:3)
Ea demum velocitas placet, quae ubi iussa est vestigium sistit nec ultra destinata pro- currit flectique et a cursu ad gradum reduci potest ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 193:1)
Sed cum primum sit non irasci, secundum desinere, tertium alienae quoque irae mederi, dicam primum quemadmodum in iram non incidamus, deinde quemadmodum nos ab illa liberemus, novissime quemadmodum irascentem retineamus placemusque et ad sanitatem reducamus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 29:1)
Caesar, statim illi domo mea interdicam," " Hoc me," inquit, " putas facturum, cum ego vos in gratiam reduxerim ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 145:6)
Quanto risu prosequenda sunt quae nobis lacrimas educunt!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 195:2)
nec erexit tantummodo hominem, sed etiam habilem contemplationi factura, ut ab ortu sidera in occasum labentia prosequi posset et vultum suum circumferre cum toto, sublime fecit illi caput et collo flexili imposuit;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 28:3)
In gratiam te reducam cum diis adversus optimos optimis.
(세네카, De Providentia, book 1 6:1)
At Diogeni servus unicus fugit nec eum reducere, eum monstraretur, tanti putavit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 78:1)
usque eo impellunt obvios et se aliosque praecipiant, cum interim cucurrerunt aut salutaturi aliquem non resalutaturum aut funus ignoti hominis prosecuturi aut ad iudicium saepe litigantis aut ad sponsalia saepe nubentis et lecticam adsectati quibusdam locis etiam tulerunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 113:2)
non abigit illa a se, sed abeuntia securus prosequitur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 107:2)
frater me isti reduxit, ego isti fratrem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, abdicandus qui abdicatum fratrem adoptavit.17)

SEARCH

MENU NAVIGATION