라틴어 문장 검색

His haec illa refert:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 23)
sive prandia quis refert Thyestae seu vestros, Philomela torva, planctus, discerptum aut puerum cibumque factum iamiam coniugis innocentioris;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium60)
horum nomina cum referre versu adfectus cupiat, metrum recusat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium110)
quod restat, deum precamur ut aevi metis secundum vota promotis bonorum amicitias indefessim expetas capias referas sequaturque te adfectio quam relinquis, et initiatae per te ubicumque gratiae longum tibi redhibeantur quam fundamenta tam culmina, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Constantio suo salutem 4:1)
1 fabulam certe referre dignam relatu dignisque sententiis quisque potuisset:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 5:3)
itaque ingentes per me referunt grates quibus obtigit per panis tui abundantiam ad sui sufficientiam pervenire, igitur si mandati officii munia satis videor implesse, ex legato nuntius ero.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 9:1)
CONTIO Refert historia saecularis, dilectissimi, quendam philosophorum discipulis advenientibus prius tacendi patientiam quam loquendi monstrasse doctrinam et sic incipientes quosque inter disputantium consectaneorum cathedras mutum sustinuisse quinquennium, ut etiam celeriora quorumpiam ingenia non liceret ante laudari quam deceret agnosci.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 4:1)
ego etiam refero ad quaestum, si propria non perdam, delectaris contuberniis erudi- torum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 10:7)
non enim minus laudi feretur adulescentem vel, quod est pulchrius, paene adhuc puerum de palaestra publici examinis tam morum referre suffragia quam litterarum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 9:4)
Magnanimum Aeaciden formidatamque Tonanti progeniem et patrio vetitam succedere caelo, diva, refer, quamquam acta viri multum inclita cantu Maeonio, sed plura vacant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권1)
tunc ipse refert:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권62)
laxantur coetus resolutaque murmure laeto agmina discedunt, quales iam nocte propinqua e pastu referuntur aves, vel in antra reverti melle novo gravidas mitis videt Hybla catervas, nec mora, iam dextras Ithacesia carbasus auras poscit, et in remis hilaris sedere iuventus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권233)
Saturnus mihi compede exoluta et multo gravidus mero December et ridens Iocus et Sales protervi adsint, dum refero diem beatum laeti Caesaris ebriamque aparchen.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres3)
plangat Phoebeius ales auditasque memor penitus dimittere voces sturnus et Aonio versae certamine picae, quique refert iungens iterata vocabula perdix, et quae Bistonio queritur soror orba cubili:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem8)
cum tibi longaevus referet trucis incola terrae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii54)

SEARCH

MENU NAVIGATION