라틴어 문장 검색

luce prima Hispani acie instructa ad vallum accesserunt, vacuaque praeter spem castra ingressi, quae relicta inter nocturnam trepidationem erant, diripuerunt, regressique in castra sua paucos dies quieti stativis manserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 344:1)
eo profectum Fabium, neque inde regredi bello inchoato posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 305:1)
paucos ante dies Perseus, postquam legati ab Roma regressi praeciderant spem pacis, consilium habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 528:1)
nam neque manere in iugo inopi neque regredi sine flagitio atque etiam periculo, si cedenti ex superioribus locis instaret hostis, poterat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 45:2)
ipse ab Dio auratis statuis omnibus raptis, ne praeda hosti essent, incolas eius loci demigrare Pydnam cogit, et, quae temeritas consulis videri potuisset, quod eo processisset, unde invito hoste regredi nequiret, eam non inconsultam audaciam fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 68:1)
Phanas inde progressi sunt et spe celerius regressis decem lembis evecti Aegaeo mari Delum traiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 353:1)
sed nocte a Pella exierat, properans ante lucem Axium amnem traicere, eum finem sequendi propter difficultatem transitus fore ratus Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 545:3)
Nam quid ille revortitur qui dudum properare se aibat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 230)
Sed quid ego hic properans concesso pedibus, lingua largior?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 230)
Quo properas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 337)
illuc regredere ab ostio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 111)
[nimirum occidor, nisi ego intro huc propere propero currere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 822)
quod iubeat citis quadrigis citius properet persequi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 16)
propera, amabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 1129)
quod perdundumst properem perdere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9183)

SEARCH

MENU NAVIGATION