라틴어 문장 검색

Remitterem te ad ipsum volumen, nisi quosdam tenerem;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 4:2)
ad senatum remissus diu pependit, tandem absolutus vindicatusque.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 1:3)
Remissa est multa, sed timuit, sed rogavit, sed opus venia fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 29 2:4)
interim ille certis dimensisque momentis vel subtrahitur vel assurgit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 3:3)
hanc gradata buxus operit et subtrahit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 17:4)
Cupio te quoque sub idem tempus Campania tua remittat, ne quis cum in urbem rediero, contubernio nostro dies pereat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 9:2)
Cui si frenos remittas, nulla materia non maxima est.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 21 6:2)
ab illo ad senatum remissi non destiterunt.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 2:2)
Quin etiam cum perustus ardentissima febre, tandem remissus unctusque, acciperem a medico potionem, porrexi manum utque tangeret dixi, admotumque iam labris poculum reddidi.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 1 4:1)
Nam queritur quod fraude mala frustratus amantem paucula cenato sibi debita savia Tiro tempore nocturno subtraxerit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 6:2)
Fas est et carmine remitti, non dico continuo et longo - id enim perfici nisi in otio non potest -, sed hoc arguto et brevi, quod apte quantas libet occupationes curasque distinguit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 9:1)
Nam mirum est ut his opusculis animus intendatur remittatur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 13:1)
Ille me in tribunatu liberorum iure praecessit, ego illum in praetura sum consecutus, cum mihi Caesar annum remisisset.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 2:2)
Etenim, cum a me ut frater diligatur, non debet ab eo quem ego parentis loco observo, exigere officium quod parenti suo remisisset.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 23 2:1)
O quantum eruditorum aut modestia ipsorum aut quies operit ac subtrahit famae!
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION