라틴어 문장 검색

ad hunc tumultum accitus Postumius asperiora omnia fecit acerbis quaestionibus, crudelibus suppliciis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 553:1)
quae ubi tumultu maiore etiam quam res erat nuntiantur Romam, senatus extemplo, quod in rebus trepidis ultimum consilium erat, dictatorem dici iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 617:1)
circummissae quattuor cohortes cum C. Servilio Ahala cum imminentem urbi collem cepissent, ex loco altiore, qua nullum erat praesidium, ingenti clamore ac tumultu moenia invasere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 656:2)
ad quem tumultum obstupefacti qui adversus Fabium urbem infimam tuebantur locum dedere scalas admovendi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 657:1)
a quibus cum custodes trucidarentur, cetera repentino pavore oppressa in deditionem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 681:3)
nam et duces Romani plus inter se irarum quam adversus hostes animi habuerunt, et auctum est bellum adventu repentino Capenatium atque Faliscorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 92:2)
mirantes quidnam id esset quod, cum tot per dies nemo se ab stationibus Romanus movisset, tum velut repentino icti furore improvidi currerent ad muros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 241:1)
ad quorum praetereuntium raptim tumultum cum exterritae urbes ad arma concurrerent fugaque agrestium fieret, Romam se ire magno clamore significabant quacumque ibant, equis virisque longe ac late fuso agmine immensum obtinentes loci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 411:1)
omnia contra circaque hostium plena erant, et nata in vanos tumultus gens' truci cantu clamoribusque variis horrendo cuncta compleverant sono.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 414:1)
Gallos quoque velut obstupefactos miraculum victoriae repentinae tenuit, et ipsi pavore defixi primum steterunt, velut ignari quid accidisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 425:1)
sedato deinde tumultu reliquum noctis, quantum in turbatis mentibus poterat, cum praeteritum quoque periculum sollicitaret, quieti datum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 505:1)
inde alii arma capere, alii, quos forte armatos tumultus occupaverat, convocare suos ut proelium inirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 34:1)
acceptus extemplo in tumultuosam turbam et ipse tumultum augebat, cicatrices acceptas Veienti Gallico aliisque deinceps bellis ostentans:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 146:1)
dictator cum tumultus Gallici causa iustitium edixisset, omnes iuniores sacramento adegit ingentique exercitu ab urbe profectus in citeriore ripa Anienis castra posuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 82:2)
et cum adversus Tiburtem hostem duce consule contenta res publica esset, Gallicus tumultus dictatorem creari coegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 102:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION