라틴어 문장 검색

Atque haec ego sic accipi volo, non tamquam assecutum esse me credam, sed tamquam assequi laboraverim, fortasse non frustra, si modo tu curam tuam admoveris interim istis, mox iis quae sequuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 9:1)
Solet dicere Claudius Restitutus, qui mihi respondit, vir exercitatus et vigilans et quamlibet subitis paratus, numquam sibi tantum caliginis tantum perturbationis offusum, quam cum praerepta et extorta defensioni suae cerneret, in quibus omnem fiduciam reponebat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 15:1)
Ut enim crudum adhuc vulnus medentium manus reformidat, deinde patitur atque ultro requirit, sic recens animi dolor consolationes reicit ac refugit, mox desiderat et clementer admotis acquiescit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 11:1)
Quin etiam cum perustus ardentissima febre, tandem remissus unctusque, acciperem a medico potionem, porrexi manum utque tangeret dixi, admotumque iam labris poculum reddidi.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 1 4:1)
Is visus est sibi cernere quendam in toro residentem, admoventemque capiti suo cultros, atque etiam ex ipso vertice amputantem capillos.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 12:5)
Praeterea, cum reputarem quosdam ex debito aliquantum, quosdam aliquid, quosdam nihil reposuisse, nequaquam verum arbitrabar, quos non aequasset fides solutionis, hos benignitate remissionis aequari.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 6:1)
sed di immortales festinaverunt virtutes tuas ad gubernacula rei publicae quam susceperas admovere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1 1:1)
Erudit admotas ipse capillus acus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1422)
Sol licet admoto tellurem sidere findat, Et micet Icarii stella proterva canis, Arva pererrantur Paeligna liquentibus undis, Et viret in tenero fertilis herba solo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 162)
admoto proxumus axe subit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 261)
Hanc etiam non est mea dedignata puella Molliter admota sollicitare manu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 751)
Aeraque et argentum cumque auro pondera ferri Manibus admorat, nullaque massa fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 826)
insere te turbae, leviterque admotus eunti velle latus digitis, et pede tange pedem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:426)
ipse latet, summo canet in igne cinis, sed tamen extinctas admoto sulpure flammas invenit, et lumen, quod fuit ante, redit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 50:1)
admotae formam dantque negantque manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 27:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION