라틴어 문장 검색

Cum ergo scindere Imperium esset destruere ipsum, consistente Imperio in unitate Monarchie universalis, manifestum est quod Imperii auctoritate fungenti scindere Imperium non licet.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:28)
beatitudinem scilicet huius vite, que in operatione proprie virtutis consistit et per terrestrem paradisum figuratur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:14)
et beatitudinem vite ecterne, que consistit in fruitione divini aspectus ad quam propria virtus ascendere non potest, nisi lumine divino adiuta, que per paradisum celestem intelligi datur. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:15)
1. Grandiosa modo vocabula sub prelato stilo digna consistere, successiva nostre progressionis presentia lucidari expostulat.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 111:1)
4. Tota igitur, scilicet ars cantionis, circa tria videtur consistere:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 134:1)
6. Satis hinc innotescere potest quomodo cantionis ars circa cantus divisionem consistat;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 144:1)
hec etenim circa cantus divisionem atque contextum carminum et rithimorum relationem consistit;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 146:2)
Americani, summa virtute, Gallorum impetum exceperunt, cumque eorum nonnullis etiam intra aggerem conflixerunt, et in fossa, valloque, acriter resistebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.41)
Inscius cum Indis pugnandi Braddockius, nec in hostes irruit, nec pedem retro tulit, sed copias suas improviso impetu disjectas, loco, unde hostium vim primum sustinuerant, consistere jussit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.83)
Dux Carletonius, contra, adeo oppidum munierat, ut cives ad fortissime resistendum, omniaque extrema patiendum, incitaret.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.50)
Militia, cum summis viribus ad fortiter resistendum niti oporteret, trepida, intractabilis, domumque remeandi avidissima est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.18)
His extra hostium potestatem positis, mille ducentos homines Princetoniam misit Washingtonius, qui hostibus resistendi speciem praeberent, et ipse cum duobus hominum millibus, qui nuper conscripti erant, subsequebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.41)
nominis Britannici virtutisque bellicae majorum haud immemores, fortiter resistebant, at, eorum duce occiso, plerique milites, interfecto imperatore, haud jam amplius certare, aut vitas hostium telis objectare volebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.29)
- Philadelphia, fortissime resistentibus Americanis, ab hoste expugnata est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.6)
quae pulcherrima urbs, resistentibus fortissime Americanis, post pugnam longam cruentamque, tandem expugnata.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.38)

SEARCH

MENU NAVIGATION