라틴어 문장 검색

Hermes Martia saeculi voluptas, Hermes omnibus eruditus armis, Hermes et gladiator et magister, Hermes turba sui tremorque ludi, Hermes, quem timet Helius, sed unum, Hermes, cui cadit Advolans, sed uni, Hermes vincere nec ferire doctus, Hermes subpositicius sibi ipse, Hermes divitiae locariorum, Hermes cura laborque ludiarum, Hermes belligera superbus hasta, Hermes aequoreo minax tridente, Hermes casside languida timendus, Hermes gloria Martis universi, Hermes omnia solus et ter unus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXIV1)
Cui pater aeternas post saecula tradat habenas, Quique regas orbem cum seniore senex.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, III3)
Quae nec saecula centiens peracta Nec longae cariem timet senectae.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIX2)
Nescio quid plus est, quod donat saecula chartis:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXI7)
Quam nec Cyaneae quondam potuere ruinae Frangere nec Scythici tristior ira freti, Saecula vicerunt:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XIX2)
Principium des, Iane, licet velocibus annis, Et renoves voltu saecula longa tuo, Te primum pia tura rogent, te vota salutent, Purpura te felix, te colat omnis honos:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VIII1)
Sanctorum nobis miracula reddis avorum Nec pateris, Caesar, saecula cana mori, Cum veteres Latiae ritus renovantur harenae Et pugnat virtus simpliciore manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXX1)
Curios, Camillos, Quintios, Numas, Ancos, Et quidquid umquam legimus pilosorum Loqueris sonasque grandibus minax verbis, Et cum theatris saeculoque rixaris.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVII2)
Saecula Nestoreae permensa, Philaeni, senectae, Rapta es ad infernas tam cito Ditis aquas?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXIX1)
At chartis nec furta nocent et saecula prosunt, Solaque non norunt haec monumenta mori.'
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, II9)
Totos dat tetricae dies Minervae, Dum centum studet auribus virorum Hoc quod saecula posterique possint Arpinis quoque conparare chartis.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XX6)
Namque, ut tua saecula narrant, Ficta Prometheo diceris esse luto.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXIX4)
Terrarum dea gentiumque Roma, Cui par est nihil et nihil secundum, Traiani modo laeta cum futuros Tot per saecula conputaret annos, Et fortem iuvenemque Martiumque In tanto duce militem videret, Dixit praeside gloriosa tali:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, VIII1)
[aut quia vocalius ceteris metallis, aut quia medici aere quaedam vulnera curant, aut dicit quia veteres magis aere usi sunt] aut certe aerea saecula significantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4482)
nam ut Hesiodus dicit, tempore quo haec gesta sunt aereum saeculum fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4483)

SEARCH

MENU NAVIGATION