라틴어 문장 검색

Socrates tamen eodem illo vultu, quo triginta tyrannos solus aliquando in ordinem redegerat, carcerem intravit ignominiam ipsi loco detracturus ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 94:3)
ibit violentior per omnia, sicut solita est semper, eas quoque domos ausa iniuriae causa intrare, in quas per templa aditur, et atram laureatis foribus induet vestem.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 98:5)
intraverat penitus Germaniam et ibi signa Romana fixerat, ubi vix ullos esse Romanos notum erat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 16:2)
" Intraturus es urbem dis, hominibus communem, omnia complexam, certis legibus aeternisque devinctam, indefatigata caelestium officia volventem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 101:1)
malo autem sapientia non relinquit locum, unum enim illi malum est turpitudo, quae intrare eo ubi iam virtus honestumque est non potest.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 21:2)
Non Babylonios illis muros contuleris, quos Alexander intravit, non Carthaginis aut Numantiae moenia una manu capta, non Capitolium arcemve, habent ista hostile vestigium.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 34:4)
neque enim ulla vehementior intrat concitatio, quae nihil moveat in vultu.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 8:2)
nam cum intravit et portis se intulit, modum a captivis non accipit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 45:2)
Alia paulatim intrant, repentina et universa vis huius est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 204:2)
Iratum vidisti amicum tuum ostiario causidici alicuius aut divitis, quod intrantem summoverat, et ipse pro illo iratus extremo mancipio fuisti.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 213:1)
Non tam longas in exitu vobis quam intrantibus moras posui ;
(세네카, De Providentia, book 1 72:7)
placet cibus, quem nec parent familiae nec spectent, non ante multos imperatus dies nec multorum manibus ministratus, sed parabilis facilisque, nihil habens arcessiti pretiosive, ubilibet non defuturus, nec patrimonio nec corpori gravis, non rediturus qua intraverit;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 7:1)
Sapiens nullum denarium intra limen suum admittet male intrantem ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 119:1)
Ecce Socrates ex illo carcere, quem intrando purgavit omnique honestiorem curia reddidit, proclamat :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 147:1)
Intraui;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, nepos ex meretrice susceptus.12)

SEARCH

MENU NAVIGATION