라틴어 문장 검색

Tum vero amens formidine Turnus "Faune, precor, miserere," inquit, "tuque optima ferrum terra tene, colui vestros si semper honores, quos contra Aeneadae bello fecere profanos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 29:4)
Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit mons circum, et vocem late nemora alta remittunt Ille humilis supplexque oculos, dextramque precantem protendens, "Equidem merui nec deprecor," inquit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 34:6)
Simul ipsa precatur Oceanumque patrem rerum Nymphasque sorores centum quae silvas, centum quae flumina servant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:15)
At cantu commotae Erebi de sedibus imis umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum, quam multa in foliis avium se milia condunt vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber, matres atque viri defunctaque corpora vita magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, impositique rogis iuvenes ante ora parentum, quos circum limus niger et deformis harundo Cocyti tardaque palus inamabilis unda alligat et noviens Styx interfusa coercet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 18:9)
Phoebe silvarumque potens Diana, Lucidiim caeli decus, o colendi Semper et culti, date quae precamur Tempore sacro, Quo Sibyllini monuere versus Virgines lectas puerosque castos Dis quibus septem placuere colles Dicere carmen.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmen Saeculare, poem 11)
tandem venias precamur nube candentis umeros amictus augur Apollo;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 27)
finibus Atticis reddas incolumem precor et serves animae dimidium meae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 32)
frui paratis et valido mihi, Latoe, dones et precor integra cum mente nec turpem senectam degere nec cithara carentem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 316)
ille bonis faveatque et consilietur amice et regat iratos et amet pacare tumentis, ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem iustitiam legesque et apertis otia portis, ille tegat conmissa Deosque precetur et oret, ut redeat miseris, abeat fortuna superbis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 7:4)
quid credis, amice, precari?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1844)
at siquid umquam tale concupiveris, iocose Maecenas, precor, manum puella savio opponat tuo, extrema et in sponda cubet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 38)
"per liberos te, si vocata partubus Lucina veris adfuit, per hoc inane purpurae decus precor, per inprobaturum haec Iovem, quid ut noverca me intueris aut uti petita ferro belua?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 52)
mala multa precatus atridis non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:21)
Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati, discedunt.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.22)
" Nasidienus ad haec "tibi Di, quaecumque preceris, commoda dent:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit. 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION