라틴어 문장 검색

sed cum ille quaecumque contigisset in aurum convertens, fame periclitaretur, ex praecepto in Pactolum fluvium abluendi gratia se mittere iussus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1426)
nam cum audisset strepitum cyclopum Iovi fulmina fabricantum, sono ad eos ductus, unum de his suis humeris superposuit et eo duce oraculi praecepta conplevit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7637)
nec mihi cum teucris vllum post eruta bellum pergama ne ei obiciatur illa coniuratio quam apud Aulidem Graeci inierunt, dicit in Troiae excidio sacramentum coniurationis esse conpletum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2791)
qui tamen postea, praecepto Iovis occisa per Herculem aquila, liberatus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 4218)
cui post sacramentum, quod eum numquam se soluturum iuraverat, anulum de ipsis vinculis, clauso de monte Caucaso lapide, dedit ad poenae praeteritae indicium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 4221)
quas cum Liber pater moneret terreretque, ut saltem praecepta Apollinis custo- dientes pertinacem diligentiam compescerent, videretque ab his et soro- rem acrius custodiri et suum secretum studiosius inquiri, Orphen et Lyco immisso furore ad Taygetum montem raptas in saxa convertit, Caroeam vero, quam amaverat, in eodem monte in arborem sui nomi- nis vertit, quae latine nux dicitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 2922)
modo ergo Moeris, pro- curator eius, secundum praeceptum patroni portat haedos Mantuam, quos Arrio offerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 18)
nam allegoricos imperat suis, ut rem tueantur, nec tamen audeant contra Arrii praeceptum venire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 232)
nam praeceptum et doctoris et disci- puli personam requirit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline pr24)
sane agriculturae huius praecepta non ad omnes pertinent terras, sed ad solum situm Ita- liae, et praecipue Venetiae, teste ipso Vergilio, qui ait "tibi res antiquae laudis et artis ingredior", cum de Italia diceret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline pr26)
nam primus praecepta habet, quemadmodum debeat mater familias domi agere, secundus, quem- admodum foris pater familias.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4327)
sed in hoc tantum esse difficultatem, ut res positas intellegamus, id est το` κείμενον, sicut haec prima quo- que eius praecepta significant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4329)
et ut supra diximus, omnia praecepta, quae commemorat, ad illud pertinent, quod ait "quid faciat laetas segetes".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 696)
alternis facilis labor redit rursus ad praeceptum, quod scit esse praecipuum, id est ad intermissionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 791)
et transit ad aliud praeceptum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 944)

SEARCH

MENU NAVIGATION