라틴어 문장 검색

Quin et sapientibus ipsis, cum animis vacillent, vim iniicit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:22)
Magister superstitionis populus, atque in omni superstitione sapientes stultis obsequuntur, atque argumenta practicae succumbunt ordine perverso.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:15)
Adeo ut vetus illa regula stultum a sapiente dignoscendi (mitte ambos ad ignotos et videbis) de huiusmodi hominibus non teneat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 1:11)
Formica animalculum sibi sapiens, sed in horto nocivum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:2)
Recte terrestrem naturam sapit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:6)
Prudentia quae sibi uni sapit in plurimis eius ramis res sane depravata.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 2:2)
Alii vultu et gestu verbis suffragantur, et veluti per signa sapiunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:9)
Negari enim non potest quod insitum et latens odium seu fastidium societatis, si in aliquo deprehendatur, sapiat nescio quid belluinum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:3)
Quin et certius disploditur sclopetum maius pallo innixum quam super brachium, etsi quidam tum altum sapiunt ut putent in sese esse omnia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:17)
Novi quendam cui saepe in ora erat per ironiam oportet hunc egregie sapientem esse, ita multo de seipso loquitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:12)
Similiter fundationes gloriosae et splendidae in usus publicos sunt instar sacrificiorum sine sale, et nihil aliud quam dealbata eleemysonarum sepulchra, quae ab intus cito corrumpentur et putrefient.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 3:10)
Quo sine, aedificia et palatia manus tantum sunt opera, nec sapiunt naturam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 1:5)
Similiter, clientes illi gloriosi qui in hoc incumbunt ut loco buccinarum sint ad laudes eorum resonandas quibus famulantur haud parum nocent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:6)
De rebus autem ex regulis artis iudicare scholam omnino sapit, nec bene succedit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:9)
Gloriosi semper factiosi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION