라틴어 문장 검색

habita scilicet eadem moderatione, quae hic quoque necessaria est, ne quem obdormire volumus, excitare postea non possimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 15:3)
Id quum idoneos auctores ex populo habeat, neque habere quidquam periculi possit, quamvis in monumentis medicorum non legerim, tamen inserendum huic operi meo credidi.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 5:3)
tenuem scilicet, et exiguum, qui tantum sustineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 53:2)
Ubi vero glans contecta est, oriculario quoque clystere inter eam cutemque aqua calida inserenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 3:2)
eadem scilicet ratione, quae supra posita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 15:4)
inque eum angulum, diductis palpebris, inserendum, supraque eodem modo deligandum:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 12:7)
scilicet quum in utroque fuit ulcus negligenter curatum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 14:3)
Igitur aversum specillum inserendum, diducendaeque eo palpebrae sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 15:3)
hiante scilicet super plaga;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 31:4)
cognitisque ex motu maxillarum musculorum initiis, leviter super eos cutem inciderent, diductisque per retusos hamos oris, insererent linamenta, ut neque inter se cutis antiqui fines committerentur, et in medio caro incresceret, quae venas, ex quibus humor ad oculos transiret, adstringeret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 51:6)
nostri, ut scilicet nullis discriminibus satis cognitis, haec quoque sub eodem nomine, quo priora, habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 7:2)
Hac occasione usus medicus, unctae manus indicem digitum primum debet inserere, atque ibi continere, donec iterum id os aperiatur, rursusque alterum digitum demittere, et per easdem occasiones alios, donec tota esse intus manus possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 2:3)
Jamque vertebra tertia tubercula, quae inferiori inserantur, exigit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 13:3)
Superius autem humeri caput rotundius, quam cetera ossa, de quibus adhuc dixi, parvo excessu vertici lati scapularum ossis inseritur, ac majore parte extra situm nervis deligatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 19:1)
Cubitus inferior longiorque, et primo plenior, in summo capite duobus quasi verticibus exstantibus in sinum humeri, quem inter duos processus ejus esse proposui, se inserit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION