라틴어 문장 검색

quod cum ita sit, certe nec secerni nec dividi nec discerpi nec distrahi potest, ne interire igitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 70:2)
secernere autem a corpore animum, nec quicquam aliud, est mori discere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 74:2)
neque ulla alia huic verbo, cum beatum dicimus, subiecta notio est nisi secretis malis omnibus cumulata bonorum complexio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 29:2)
Jam vero Superis convivae admittimur, alti Jura poli tractare licet, jamque abdita coecae Claustra patent Terrae rerumque immobilis ordo, Et quae praeteriti latuerunt saecula mundi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 3:9)
Negativam autem densitatem (hoc est quae motus corporum accelerat) Natura non admittit, & propterea naturaliter fieri non potest ut corpus ascendendo ab A describat circuli quadrantem AL.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 73:3)
Hypoth. I. Causas rerum naturalium non plures admitti debere, quàm quae & vera sint & earum Phaenomenis explicandis sufficiunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 3:1)
Aliis in Lunae locis inaequalitas menstrua, quam Inclinationis variatio admittit, in calculo Latitudinis Lunae compensatur & quodammodo tollitur per inaequalitatem menstruam motus Nodorum, (ut supra diximus) adeoque in calculo Latitudinis illius negligi potest.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 35:8)
"omne vafer vitium ridenti Flaccus amico tangit et admissus circum praecordia ludit, callidus excusso populum suspendere naso:"
(페르시우스, 풍자, satire 190)
stat contra ratio et secretam garrit in aurem, ne liceat facere id quod quis vitiabit agendo, publica lex hominum naturaque continet hoc fas, ut teneat vetitos inscitia debilis actus, diluis elleborum certo conpescere puncto nescius examen:
(페르시우스, 풍자, satire 546)
Non est passus Agamemnon me diutius declamare in porticu, quam ipse in schola sudaverat, sed Adulescens inquit "quoniam sermonem habes non publici saporis et, quod rarissimum est, amas bonam mentem, non fraudabo te arte secreta.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 3:1)
Dumque loquimur, sera sua sponte delapsa cecidit reclusaeque subito fores admiserunt intrantem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 16:3)
Imprudentes enim, ut adhuc puto, admisistis inexpiabile scelus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:8)
Protendo igitur ad genua vestra supinas manus petoque et oro, ne nocturnas religiones iocum risumque faciatis, neve traducere velitis tot annorum secreta, quae vix mille homines noverunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:13)
. . . | Ideo vetui hodie in hoc deversorio quemquam mortalium admitti, ut remedium tertianae sine ulla interpellatione a vobis acciperem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 19:2)
neque enim tam magnum facinus admisimus, ut debeamus torti perire.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION