라틴어 문장 검색

Nullum Cosso aut privatum secretum aut publicum elapsum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 15:3)
Onerati mero quemadmodum non continent cibum vino redundante, ita ne secretum quidem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 16:5)
non prodam, sed quo magis secreta quaeret dolor, hoc illa altius condam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 29:7)
Sed quia contingere hoc non potest, est sic nobis aspicienda, quemadmodum mundi secreta cernuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 1:4)
Deinde cum ipsis rebus cogerentur ambigua secernere, falsa sub specie veri latentia coarguere, ipsi quoque locum, quem de iudicio et regula appellant, alio nomine rationalem induxerunt, sed eum accessionem esse naturalis partis existimant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 11:3)
Textrini quoque artem a sapientibus dixit iuventam, oblitus postea repertum hoc subtilius genus, in quo Tela iugo vincta est, stamen secernit harundo, Inseritur medium radiis subtemen acutis, Quod lato paviunt insecti pectine dentes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 20:3)
Cum hoc iter nactus est, vadit audaciter contemptor omnium nec ad pecuniam respicit aurumque et argentum illis, in quibus iacuere, tenebris dignissima, non ab hoc aestimat splendore, quo inperitorum verberant oculos, sed a vetere caeno, ex quo illa secrevit cupiditas nostra et effodit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 31:3)
Clarius, cum audiuntur, gemunt et taciti quietique dum secretum est, cum aliquos videre, in fletus novos excitantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 16:6)
patria est illi quodcumque suprema et universa circuitu suo cingit, hoc omne convexum, intra quod iacent maria cum terris, intra quod aer humanis divina secernens etiam coniungit, in quo disposita tot lumina in actus suos excubant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 21:5)
Cum venerit dies ille, qui mixtum hoc divini humanique secernat, corpus hic, ubi inveni, relinquam, ipse me dis reddam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 22:4)
Non multum ad hoc locus confert, nisi se sibi praestat animus, qui secretum in occupationibus mediis, si volet, habebit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 7:1)
Est quaedam dulcedo sermonis, quae inrepit et eblanditur et non aliter quam ebrietas aut amor secreta producit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 6:2)
Ut garrulitatem suam custodiat et contentus sit unius auribus, populum faciet, si quod modo secretum erat, rumor est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 6:7)
Dic, qua ratione nulla animum tristitia, nulla formido perturbet, qua ratione hoc secretarum cupiditatium pondus effundam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 25:8)
magis exurunt quos secretae lacerant curae, iuvat in medium deflere suos;
(세네카, 아가멤논 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION