라틴어 문장 검색

ille citus sublime petit similisque cadenti crescit in adversum, tandemque exhaustus ab alto tardior ad terram redit atque immergitur arvis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권262)
illa manu magna et multo felicior exit, nec partem exiguam circi transvecta quievit, fit sonus, et fixa signatur terra sagitta, tertius Hippomedon valida ad certamina tardos molitur gressus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권269)
tardius ille premit, nee iam hic absistere velox, defectique ambo genibus pariterque quierunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권309)
ille refert consulta patris, nee longa moratus, sicut anhelabant, iuncto sudore volantes Mars impellit equos, resides in proelia Graios ipse etiam indignans, vidit pater altus et irae iam levior tardo flectebat pondere vultum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권33)
"Labdacios vero Pelopisque a stirpe nepotes tardum abolere mihi;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권103)
subeunt Tegeaea iuventus auxilio tardi:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권292)
Nec segnem Argolicae sensere Eteoclea turmae, parcior ad cives Polynicis inhorruit ensis, eminet ante alios iam formidantibus arva Amphiaraus equis ac multo pulvere vertit campum indignantem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권337)
iam lubrica tabo frena, nec insisti madidus dat temo, rotaeque sanguine difficiles, et tardior ungula fossis visceribus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권361)
hunc laudat ab alto Iuppiter, hunc tardus frustra miseratur Apollo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권192)
ac primum in faciles grassatus cuspide turmas arma refert sociis et in agmina fida peracta caede redit, sic Hyrcana leo Caspius umbra nudus adhuc nulloque iubae flaventis honore terribilis magnique etiamnum sanguinis insons, haud procul a stabulis captat custode remoto segne pecus teneraquc famem consumit in agna.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권246)
nec segnius ardens occurrit, niveo quam flammiger ales olori imminet et magna trepidum circumligat umbra.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권306)
inde pedes repetit pugnas gressuque manuque certior, et segnem Nomium fortemque Mimanta Thisbaeumque Lichan Anthedoniumque Lycetum continuat ferro geminasque e fratribus unum Thespiaden;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권134)
nec cum subit obvius, ullas stagna dedere moras pariterque revertitur amnis, non Anthedonii tegit hospitis inguina pontus blandior, aestivo nec se magis aequore Triton exserit, aut carae festinus ad oscula matris cum remeat tardumque ferit delphina Palaemon.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권151)
"- Mars inclyte, merges hanc animam, segnesque lacus et stagna subibo ceu pecoris custos, subiti torrentis iniquis interceptus aquis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권224)
hic ferus Hippomedon, illic non segnior Hypseus fletur, et alterni praebent solacia luctus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권259)

SEARCH

MENU NAVIGATION