라틴어 문장 검색

' 'Ego vero,' inquit, 'pergam et id faciam, quod in principio fieri in omnibus disputationibus oportere censeo, ut, quid illud sit, de quo disputetur, explanetur, ne vagari et errare cogatur oratio, si ei, qui inter se dissenserint, non idem [esse] illud, de quo agitur, intellegant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 209:3)
Nam si forte quaereretur quae esset ars imperatoris, constituendum putarem principio, quis esset imperator;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 210:1)
multum inter se distant istae facultates longeque sunt diversae atque seiunctae neque eadem ratione ac via M. Cato, P. Africanus, Q. Metellus, C. Laelius, qui omnes eloquentes fuerunt, orationem suam et rei publicae dignitatem exornabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 215:2)
cetera, quae conlegisti ex variis et diversis studiis et artibus, tametsi ipse es omnia consecutus, tamen ab oratoris proprio officio atque munere seiuncta esse arbitror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 262:2)
Positis enim eis rebus, quas Crassus in illius orationis suae, quam contra conlegam censor habuit, principio dixit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 45:2)
quae enim praecepta principiorum et narrationum esse voluerunt, ea in totis orationibus sunt conservanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 81:3)
nam et de pecuniis repetundis quae maximae sunt, neganda fere sunt omnia, et de ambitu raro illud datur, ut possis liberalitatem atque benignitatem ab ambitu atque largitione seiungere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 105:2)
Iterum autem peccant, cum genus hoc causarum, quod in scripti interpretatione versatur, ab illis causis, in quibus, qualis quaeque res sit, disceptatur, seiungunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 112:1)
et hoc vel in principiis vel in re narranda vel in perorando tantam habet vim, si est suaviter et cum sensu tractatum, ut saepe plus quam causa valeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 184:2)
Cum enim, quem ad modum dixisti, tibi ego non iudicium, sed incendium tradidissem, quod tuum principium, di immortales, fuit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 202:3)
In utroque autem genere dicendi et illo, in quo vis atque contentio quaeritur, et hoc, quod ad vitam et mores accommodatur, et principia tarda [sunt] et exitus item spissi et producti esse debent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 213:1)
nam et principia et ceterae partes orationis, de quibus paulo post pauca dicemus, habere hanc vim magno opere debent, ut ad eorum mentis, apud quos agetur, movendas per possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 310:3)
Principia autem dicendi semper cum accurata et acuta et instructa sententiis, apta verbis, tum vero causarum propria esse debent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 315:3)
prima est enim quasi cognitio et commendatio orationis in principio, quaeque continuo eum, qui audit, permulcere atque allicere debet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 315:4)
sic omnia, quae fiunt quaeque aguntur acerrime, lenioribus principiis natura ipsa praetexuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 317:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION