라틴어 문장 검색

CLAVVS autem nonnumquam quidem alibi, sed in pedibus tamen maxime nascitur, praecipue ex contuso, quamuis interdum aliter;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 53:5)
Thymio clauoque excissis, subter rotunda radicula nascitur, quae penitus descendit ad carnem, eaque relicta idem rursus exigit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 54:4)
Nam modo circa totum corpus partemue aspritudo quaedam fit, similis iis pusulis, quae ex urtica uel sudore nascuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 56:3)
Vlcera ex pusulis facta tollit spuma argenti cum semine feni Graeci mixta, sic ut his inuicem rosa atque intubi sucus adiciatur, donec mellis crassitudo ei fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 60:2)
Ac neque sine aliquo uitio corporis nascitur neque ex toto inutile est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 2장 1:5)
- Super utrumque oportet inponere elaterium aut lini semen contritum et aqua coactum aut ficum in aqua decoctam aut emplastrum tetrapharmacum ex aceto subactum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 3장 2:3)
neque ante oportet desistere, quam frequentem pilum nasci apparuerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 4장 3:5)
Cetera non nisi in facie, lenticula etiam in alia parte nonnumquam nasci solet;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 5장 2:1)
In ea pares portiones sunt myrobalani magmatis, cretae Cimoliae subcaeruleae, nucum amararum, farinae hordei atque erui, struthi albi, sertulae Campanae seminis.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 5장 3:3)
foliorum rosae, cicutae seminis, singulorum P. #1108 III;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 9:8)
Solent etiam carbunculi ex inflammatione nasci, nonnumquam in ipsis oculis, nonnumquam in palpebris, et in his ipsis modo ab interiore modo ab exteriore.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 30:1)
si tamen carbunculus in exteriore palpebrae parte est, ad cataplasmata aptissimum est lini semen ex mulso coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 30:5)
Genus quoque uiti est, quom inter pilos palpebrarum peduculi nascuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 35:1)
Medicamenta uero intus quidem lenia danda sunt, ne quid acrioris pituitae concitent, super ipsos uero peduculos alia, quae necare eos, et prohibere, ne similes nascantur, possint.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 36:3)
quidam contrito semini portlacae mel adiciunt, eatenus ne id ex specillo destillet, eoque inungunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 68:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION