라틴어 문장 검색

Ac primum agros, quos bello Romulus ceperat, divisit viritim civibus docuitque sine depopulatione atque praeda posse eos colendis agris abundare commodis omnibus amoremque eis otii et pacis iniecit, quibus facillime iustitia et fides convalescit, et quorum patrocinio maxime cultus agrorum perceptioque frugum defenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 41:1)
Is est autem status, ut unius perpetua potestate et iustitia omnique sapientia regatur salus et aequabilitas et otium civium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 66:4)
Qui cum x tabulas summa legum aequitate prudentiaque conscripsissent, in annum posterum decemviros alios subrogaverunt, quorum non similiter fides nec iustitia laudata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 98:3)
et quae harmonia a musicis dicitur in cantu, ea est in civitate concordia, artissimum atque optimum omni in re publica vinculum incolumitatis, eaque sine iustitia nullo pacto esse potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 113:7)
plenam esse iustitiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 115:1)
Adsentior vero renuntioque vobis nihil esse, quod adhuc de re publica dictum putemus aut quo possimus longius progredi, nisi erit confirmatum non modo falsum illud esse, sine iniuria non posse, sed hoc verissimum esse, sine summa iustitia rem publicam geri nullo modo posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 115:3)
Atqui id tibi, inquit Laelius, verendum est, si ea dixeris, quae contra iustitiam dici solent, ne sic etiam sentire videare, cum et ipse sis quasi unicum exemplum antiquae probitatis et fidei neque sit ignota consuetudo tua contrarias in partis disserendi, quod ita facillume verum inveniri putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 10:3)
quod quoniam, qui aurum quaerunt, non putant sibi recusandum, nos, cum iustitiam quaeramus, rem multo omni auro cariorem, nullam profecto molestiam fugere debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 10:6)
373M Iustitia foras spectat et proiecta tota est atque eminet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 13:2)
et reperiret et tueretur, alter autem de ipsa iustitia quattuor implevit sane grandis libros.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 15:1)
At nec inconstantiam virtus recipit, nec varietatem natura patitur, legesque poena, non iustitia nostra comprobantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 24:3)
An vero in legibus varietatem esse dicunt, natura autem viros bonos eam iustitiam sequi, quae sit, non eam, quae putetur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 24:6)
etenim iustitiae non natura nec voluntas, sed inbecillitas mater est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 27:5)
iustitia autem praecipit parcere omnibus, consulere generi hominum, suum cuique reddere, sacra, publica, aliena non tangere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 31:5)
Ut iam omittam alios, noster hic populus, quem Africanus hesterno sermone a stirpe repetivit, cuius imperio iam orbis terrae tenetur, iustitia an sapientia est e minimo omnium maximus factus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 31:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION