라틴어 문장 검색

sed eam sapientiam interpretantur, quam adhuc mortalis nemo est consecutus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 23:5)
qua re sibi habeant sapientiae nomen et invidiosum et obscurum, concedant ut viri boni fuerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 23:9)
est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio, qua quidem haud scio an excepta sapientia nil quicquam melius homini sit a dis immortalibus datum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 26:1)
ut enim quisque sibi plurimum confidit et ut quisque maxime virtute et sapientia sic munitus est, ut nullo egeat suaque omnia in se ipso posita iudicet, ita in amicitiis expetendis colendisque maxime excellit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 39:1)
haec ita multa quasi fata impendere amicitiis, ut omnia subterfugere non modo sapientiae, sed etiam felicitatis diceret sibi videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 45:4)
quod si rectum statuerimus vel concedere amicis quidquid velint vel impetrare ab eis quidquid velimus, perfecta quidem sapientia si simus, nihil habeat res viti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 49:1)
ex hoc numero nobis exempla sumenda sunt, et eorum quidem maxime, qui ad sapientiam proxime accedunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 49:3)
O praeclaram sapientiam!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 60:1)
sed nescio quo pacto ab amicitiis perfectorum hominum, id est sapientium - de hac dico sapientia, quae videtur in hominem cadere posse - ad levis amicitias defluxit oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 126:2)
itaque ei mihi videntur fortunate beate- que vixisse cum in ceteris civitatibus tum maxime in nostra, quibus cum auctoritate rerumque gestarum gloria tum etiam sapientiae laude perfrui licuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 2장 4:1)
sic ingeni litterarum eloquentiae sapientiae denique etsi utrique primas, priores tamen libenter deferunt Laelio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 4:3)
Etenim istius genus est ex ipsius sapientiae stirpe generatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 58장 2:5)
- O generosam, inquit, stirpem et tamquam in unam arborem plura genera, sic in istam domum multorum insitam [atque inluminatam] sapientiam!- similiter igitur suspicor, ut conferamus parva magnis, Curionis, etsi pupillus relictus est, patrio fuisse institute puro sermone adsuefactam domum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 58장 3:1)
verum quidem si audire volumus, omissis illis divinis consiliis, quibus saepe constituta est imperatorum sapientia salus civitatis aut belli aut domi, multo magnus orator praestat minutis imperatoribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 73장 2:1)
Est enim et minime inepti hominis et eiusdem etiam faceti, cum de sapientia disceptetur, hanc sibi ipsum detrahere, eis tribuere inludentem, qui eam sibi adrogant, ut apud Platonem Socrates in caelum effert laudibus Protagoram Hippiam Prodicum Gorgiam ceteros, se autem omnium rerum inscium fingit et rudem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION