라틴어 문장 검색

Ne te longe differam, quaedam simplicia in usu erant, sicut " cernere ferro inter se " dicebant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 3:2)
Simplicis illius verbi usus amissus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 3:6)
Haec simplex esse debet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 12:2)
nam et materia simplex est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 12:3)
Una enim est ratio recta simplexque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 11:4)
Omne honestum iniussum incoactumque est, sincerum et nulli malo mixtum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 17:5)
Quemadmodum serenitas caeli non recipit maiorem adhuc claritatem in sincerissimum nitorem repurgata, sic hominis corpus animumque curantis et bonum suum ex utroque nectentis perfectus est status et summam voti sui invenit, si nec aestus animo est nec dolor corpori.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 46:1)
Si altera mors cum tormento, altera simplex et facilis est, quidni huic inicienda sit manus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 11:3)
At ille vir sincerus ac purus, qui reliquit et curiam et forum et omnem administrationem rei publicae, ut ad ampliora secederet, diligit eos, per quos hoc ei facere tuto licet solusque illis gratuitum testimonium reddit et magnam rem nescientibus debet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 4:1)
Pro veritate simplicius agendum est, contra metum fortius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 19:8)
" Vides, quam simplex et imperiosa virtus sit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 22:4)
Bonum sincerum esse debet et ab omni parte innoxium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 36:3)
Ipse de elementis locus, ut quidam putant, simplex est, ut quidam, in materiam et causam omnia moventem et elementa dividitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 16:6)
Simplici cura constant necessaria;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 16:2)
Inducenda in occupatum locum virtus, quae mendacia et contra verum placentia exstirpet, quae nos a populo, cui nimis credimus, separet ac sinceris opinionibus reddat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 68:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION