라틴어 문장 검색

collum diversa quidem, sed pari deformitate et contrahitur et tenditur, sed tenso subest et labor, tenuaturque vox ac fatigatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 229:2)
quibus fractis aut imminutis aetate seu valetudine cavendum est, ne quid oratore summo desideretur, ne intersistat fatigatus, ne quae dicet parum audiri sentiat, ne se quaerat priorem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 249:2)
Quippe secundae res sapientium animos fatigant:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장11)
non famem aut sitim, neque frigus neque lassitudinem opperiri, sed omnia luxu antecapere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장9)
dies noctisque festinare, vigilare, neque insomniis neque labore fatigari.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 27장5)
Frustra autem niti neque aliud se fatigando nisi odium quaerere extremae dementiae est;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 3장3)
Dein tamen, ut aetati concederet, fatigatus a fratre, vix in partem alteram transductus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 11장5)
Quos ego audio maxima ope niti ambire fatigare vos singulos, ne quid de absente incognita causa statuatis;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장46)
Romanus imperator ubi se dolis fatigari videt neque ab hoste copiam pugnandi fieri, urbem magnam et in ea parte, qua sita erat, arcem regni nomine Zamam statuit oppugnare, ratus, id quod negotium poscebat, Iugurtham laborantibus suis auxilio venturum ibique proelium fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 56장1)
Igitur Vagenses, quo Metellus initio Iugurtha pacificante praesidium imposuerat, fatigati regis suppliciis neque antea voluntate alienati, principes civitatis inter se coniurant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장7)
Per idem tempus Bomilcar, cuius impulsu Iugurtha deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi et [ipse] eum suspiciens novas res cupere, ad perniciem eius dolum quaerere, die noctuque fatigare animum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장1)
Marium fatigantem de profectione, simul et inuitum et offensum sibi parum idoneum ratus, domum dimittit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장2)
Denique Romani, multo ante labore proeliisque fatigati, post dies quadraginta quam eo ventum erat, oppido modo potiti;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장8)
Ad hoc natura serpentium ipsa perniciosa siti magis quam alia re accenditur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장7)
cibus illis aduersum famem atque sitim, non libidini neque luxuriae erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION