라틴어 문장 검색

ipse cum robore exercitus urbes circa, quae omnes Carthaginiensium dicionis erant, partim spe, partim metu, partim vi subigit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 98:1)
nam cum Scipio quid sibi voluisset quaereret qui non societatem solum abnuisset Romanam, sed ultro bellum intulisset, tum ille peccasse quidem sese atque insanisse fatebatur, sed non tum demum cum arma adversus populum Romanum cepisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 175:2)
per eos dies opportune irritandis ad bellum animis et litterae ab M. Aurelio legato et M. Valerio Laevino propraetore adlatae et Atheniensium nova legatio venit, quae regem appropinquare finibus suis nuntiaret, brevique non agros modo sed urbem etiam in dicione eius futuram nisi quid in Romanis auxilii foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 44:1)
Peloponnesum totam in dicione Philippus habet Argosque ipsos, non vetere fama magis quam morte Pyrrhi nobilitatos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 65:2)
et consules duas urbanas legiones scribere iussi, quae, si quo res posceret, multis in Italia contactis gentibus Punici belli societate iraque inde tumentibus, mitterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 83:1)
Attalus enim rex Rhodiique persecuti cedentem in Macedoniam Philippum cum Aeginam venissent, rex Piraeum renovandae confirmandaeque cum Atheniensibus societatis causa traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 154:1)
Rhodii Ciam ab Aegina, inde per insulas Rhodum navigarunt omnibus praeter Andrum Parumque et Cythnum, quae praesidiis Macedonum tenebantur, in societatem acceptis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 164:2)
quibus enim de causis experta inutili societate Romana pacem cum Philippo fecissent, compositam semel pacem servare eos debere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 319:2)
nunc et nos deum benignitate Punico perfecto bello totis viribus nostris in Macedoniam incubuimus, et vobis restituendi vos in amicitiam societatemque nostram fortuna oblata est, nisi perire cum Philippo quam vincere cum Romanis mavultis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 365:1)
nam utrius partis melior fortuna belli esset, ad eius societatem inclinaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 371:2)
qui Maloeam incolunt voluntate in deditionem societatemque accepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 470:3)
et cum Achaeis quidem per haec societatem firmabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 46:1)
Elatiam obsidenti consuli rei maioris spes adfulsit, Achaeorum gentem ab societate regia in Romanam amicitiam avertendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 225:1)
Romani Rhodiique et Attalus societatem amicitiamque nostram petunt et in bello quod adversus Philippum gerunt se a nobis adiuvari aequum censent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 250:1)
Philippus societatis secum admonet et iuris iurandi et modo postulat ut secum stemus, modo ne intersimus armis, contentum ait se esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 251:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION