라틴어 문장 검색

Illa utique capite fracto servanda sunt, ut, donec iam valida cicatrix sit, vitentur sol, ventus, frequens balineum, maior vini modus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장104)
vulnus calida aqua fovendum, frigusque omni ratione vitandum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장121)
Euidentes uero has appellant, in quibus quaerunt, initium morbi calor attulerit an frigus, fames an satietas, et quae similia sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 18:1)
Interest enim fatigatio morbum an sitis, an frigus an calor, an uigilia an fames fecerit, an cibi uinique abundantia, an intemperantia libidinis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 52:2)
qui, cum disputant, quemadmodum sanis hominibus agendum sit, praecipiunt, ut grauibus aut locis aut temporibus magis uitetur frigus, aestus, satietas, labor, libido;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 70:3)
Habitare uero aedificio lucido, perflatum aestiuum, hibernum solem habente;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 3:1)
melior, si caput patitur, in sole quam in umbra, melior in umbra quam paries aut uiridia efficiunt, quam quae tecto subest;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 6:3)
Exercitationem recte sequitur modo unctio, uel in sole uel ad ignem;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 7:3)
Si quis interdiu se inpleuit, post cibum neque frigori neque aestui neque labori se debet committere:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 10:2)
ubi paulum ambulauerunt, si balneum non est, calido loco uel in sole uel ad ignem ungui atque sudare;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 4:2)
Si quis uero exustus in sole est, huic in balneum protinus eundum perfundendumque oleo corpus et caput;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 10:1)
contracta aluus, modicum frigus hieme, somnus et plenus et non nimis longus, molle cubile, animi securitas, adsumpta per cibos et potiones maxime dulcia et pinguia;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 15:2)
ieiuno balineum, inurens sol ut omnis calor, cura, uigilia;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 16:2)
Contra siccat modica exercitatio, fames, unctio sine aqua, calor, sol modicus, frigida aqua, cibus exercitationi statim subiectus, et is ipse ex siccis et aestuosis locis ueniens.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 29:1)
Vtileque lunam uitare, maximeque ante ipsum lunae solisque concursum;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION