라틴어 문장 검색

Hunc esse, cui tunc maxime civilibus bellis strepentibus et sollicita urbe et armata comitatus hic fuerit in publico spadones duo, magis tamen viri quam ipse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 6:4)
Cuiuscumque orationem videris sollicitam et politam, scito animum quoque non minus esse pusillis occupatum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 1:4)
Adice cotidianas sollicitudines, quae pro modo habendi quemque discruciant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 16:4)
Sapienti non sollicite custodire se tutum est, et lacrimas suas et voluptates ubi volet sistet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 4:1)
Nemo, qui obstetricem parturienti filiae sollicitus accersit, edictum et ludorum ordinem perlegit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 30:2)
Ad salutem omnia parata sunt et in promptu, deliciis omnia misere ac sollicite conparantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 15:5)
Postquam respexit et extra periculum esse patriam periculo suo sensit, " veniat, si quis vult," inquit, " sic euntem sequi," iecitque se in praeceps et non minus sollicitus in illo rapido alveo fluminis ut armatus quam ut salvus exiret, retento armorum victricium decore tam tutus rediit, quam si ponte venisset.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 7:2)
sollicitum est, quod potest esse securum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 19:5)
tua te colimus turba Mycenae, tu sollicitum supplexque tui numinis Argos sola tueris, tu bella manu pacemque regis;
(세네카, 아가멤논 7:8)
quicumque pro tyrannicida uestro pependistis, certum habeo, solliciti optastis, ut hae litterae ad patrem perueniant.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 5:2)
"quam magna gloria breui sollicitudine pensata est!"
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur.24)
sollicitus inter somnos quoque uelut admotam ceruicibus meis securem expauesco.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 10:7)
tristis, sollicitus declamator et qui de dictione sua timeret, etiam cum dixisset:
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 6:5)
Haec illum sollicitudo fugauit a foro et tantum unius figurae crudelis euentus.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 6:7)
immo sollicitus pendeat et, quod ne insuti quidem parricidae patiuntur, ipse poenam suam spectet;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 23:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION