라틴어 문장 검색

cum duae acies, duo diversa proelia circumventos Etruscos et a fronte et ab tergo urgerent neque in castra retro neque in montes, unde se novus hostis obiecerat, iter fugae esset, et equitem passim liberis frenis distulissent equi, Veientium maxima pars Tiberim effusi petunt, Fidenatium qui supersunt ad urbem Fidenas tendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 367:1)
consul quoque nusquam remisso certamine dum quicquam superfuit lucis, hostem tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 419:1)
concursum itaque ad curiam esse prensatasque exeuntium manus et patres vere appellatos, effectum esse fatentibus ut nemo pro tam munifica patria, donec quicquam virium superesset, corpori aut sanguini suo parceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 664:2)
Romani cum pars maior ex acie Veios petisset Romam, nemo superesse quemquam eos qui Romam refugerant crederet, complorati omnes pariter vivi mortuique totam prope urbem lamentis impleverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 428:1)
- deinde sub occasum solis, quia haud multum diei supererat, ante noctem rati sunt invasuros;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 431:1)
flaminem sacerdotesque Vestales sacra publica a caede, ab incendiis procul auferre, nec ante deseri cultum eorum quam non superessent qui colerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 435:1)
si arx Capitoliumque, sedes deorum, si senatus, caput publici consilii, si militaris iuventus superfuerit imminenti ruinae urbis, facilem iacturam esse seniorum relictae in urbe utique periturae turbae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 436:1)
ceterum, seu non omnibus delendi urbem libido erat, seu ita placuerat principibus Gallorum et ostentari quaedam incendia terroris causa, si compelli ad deditionem caritate sedum suarum obsessi possent, et non omnia concremari tecta ut quodcumque superesset urbis, id pignus ad flectendos hostium animos haberent, nequaquam perinde atque in capta urbe primo die aut passim aut late vagatus est ignis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 458:1)
Galli quoque per aliquot dies in tecta modo urbis nequiquam bello gesto cum inter incendia ac ruinas captae urbis nihil superesse praeter armatos hostes viderent nec quicquam tot cladibus territos nec flexuros ad deditionem animos ni vis adhiberetur, experiri ultima et impetum facere in arcem statuunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 466:1)
quin etiam ducibus captivis, qui caedi nocturnae superfuerant, ad aliam manum Tuscorum ad salinas profecti nocte insequenti ex improviso maiorem caedem edidere, duplicique victoria ovantes Veios redeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 488:3)
is dictator C. Servilium Ahalam magistrum equitum dixit, iustitioque indicto dilectum iuniorum habuit ita ut seniores quoque, quibus aliquid roboris superesset, in verba sua iuratos centuriaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 18:1)
longe plurimos captivos ex Etruscis ante currum duxit, quibus sub hasta venumdatis tantum aeris redactum est ut, pretio pro auro matronis persoluto, ex eo quod supererat tres paterae aureae factae sint, quas cum titulo nominis Camilli ante Capitolium incensum in Iovis cella constat ante pedes Iunonis positas fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 38:1)
illi devovere corporis vitaeque ac sanguinis quod supersit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 148:3)
fundum in Veienti, caput patrimonii, subiecit praeconi, ne quem vestrum inquit, Quirites, quicquam in re mea supererit, iudicatum addictumve duci patiar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 150:1)
quod si sit animus plebi memor patrum libertatis, se nec addici quemquam civem Romanum ob creditam pecuniam passuros neque dilectum haberi, donec inspecto aere alieno initaque ratione minuendi eius sciat unus quisque quid sui, quid alieni sit, supersit sibi liberum corpus an id quoque nervo debeatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 289:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION