라틴어 문장 검색

Non deerat talia concupiscenti perniciosa adulatio, perpetuum malum regum, quorum opes saepius adsentatio quam hostis evertit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 8:1)
"Quota pars Macedonum saevitiae tuae superest?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 7장 3:6)
Ac, ne quid perditis moribus desit, lecticis aureis pelicum longus ordo sequitur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 32:3)
"Iube quaeri, quam multos servi ipsorum persecuti sint, quid cuique supersit ex praeda."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 6:22)
At Macedones, qui omni discrimine iam defunctos se esse crediderant, postquam integrum bellum cum ferocissimis Indiae gentibus superesse cognoverunt, inproviso metu territi rursus seditiosis vocibus regem increpare coeperunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 18:1)
Ille ut, antequam ultimus spiritus deficeret, dimicans tamen extingueretur, clipeo se adlevare conatus est et, postquam ad conitendum nihil supererat virium, dextera inpendentes ramos conplexus temptabat adsurgere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 12:2)
"Ego vero non deero et, ubicumque pugnabo, in theatro terrarum orbis esse me credam."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 13:14)
iam nihil gloriae deesse, nihil obstare virtuti, sine ullo Martis discrimine, sine sanguine oram terrae ab illis capi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 4:3)
Et cum deessent, quae sarcinas veherent, spolia de hostibus, propter quae ultima Orientis peragraverant, cremabant incendio.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 17:2)
Cum inde praefecti, sicut imperatum erat, equorum iumentorumque iugalium vim ingentem ex omni, quae sub imperio erat, regione misissent, quibus deerant inpedimenta, as restituit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 29:1)
Nec amplius ex tanta pecunia quam C et XXX talenta superfuere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 13:2)
"Bonis vero militibus cariturus sum, pelicum suarum concubinis, quibus hoc solum ex tantis opibus superest, in quod inpenditur!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 22:22)
Subibat inter haec animum LXXX fratres suos eodem die ab Ocho, saevissimo regum, trucidatos adiectumque stragi tot filiorum patrem, e septem liberis, quos genuisset ipsa, unum superesse, ipsum Dareum floruisse paulisper, ut crudelius posset extingui.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 26:2)
"Proinde quoniam nihil aliud ex eo superest, quam quod semper ab inmortalitate seducitur, corpori utique quam primum iusta solvamus haud obliti, in qua urbe, inter quos simus, quali praeside ac rege spoliati."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 6:5)
non clamor anhelis nauticus aut blandus testudine defuit Orpheus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 201:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION