라틴어 문장 검색

Utinam ista saevitia intra peregrina exempla mansisset nec in Romanos mores cum aliis adventiciis vitiis etiam suppliciorum irarumque barbaria transisset !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 110:1)
" Quid tam inauditum quam nocturnum supplicium ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 116:4)
maxima est enim factae iniuriae poena fecisse, nec quisquam gravius adficitur quam qui ad supplicium paenitentiae traditur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 158:5)
ad ferrum venimus, ad capitalia supplicia, et vinculis, carcere, fame vindicamus rem castigandam flagris levioribus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 189:5)
Sive de ultimis suppliciis cogitas sive de levioribus, quantulum est temporis, quo aut ille poena sua torqueatur aut tu malum gaudium ex aliena per- cipias !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 244:4)
Omnia mala ab illis removit, scelera et flagitia et cogitationes improbas et avida consilia et libidinem caecam et alieno imminentem avaritiam ;
(세네카, De Providentia, book 1 66:3)
Credisne illum decem medios usque ad supplicium dies sine ulla sollicitudine exegisse ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 127:5)
nam voluptatibus et timoribus proiectis pro illis, quae parva ae fragilia sunt et ipsis flagitiis noxia, ingens gaudium subit, inconcussum et aequale, tum pax et concordia animi et magnitudo cum mansuetudine ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 16:2)
Itaque non dicam, quod plerique nostrorum, sectam Epicuri flagitiorum magistram esse, sed illud dico :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 65:2)
Cum refigere se crucibus conentur, in quas unusquisque vestrum clavos suos ipse adigit, ad supplicium tamen acti stipitibus singulis pendent ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 97:3)
In tam inopinati flagitii spectaculo toto corpore stupui.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Fortis sine manibus.24)
Mortem si supplicium putas, quid rogas, si beneficium, quid minaris?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.23)
Proiectus in omnia gulae libidinisque flagitia, omnibus notandus censoribus, saeculo praecepta conponit:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, pater a sepulchris a luxurioso raptus.14)
HISPANVS duro colore usus, hoc se tamquam grauius elegisse dixit supplicii genus:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.71)
accessit ad haec supplicia mea uenenum;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ter abdicatus venenum tenens.12)

SEARCH

MENU NAVIGATION