라틴어 문장 검색

Commune est pignus onusque nata mihi tecum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 50:2)
Ipse pede imposito caput exitiabile pressit atque ita "sume mei spolium, Nonacria, iuris," dixit "et in partem veniat mea gloria tecum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 44:3)
Non hoc inimica precatur, sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse expetit et vinclo tecum propiore ligari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 46:10)
est mihi libertas tecum secreta loquendi, et damus amplexus et iungimus oscula coram, quantum est, quod desit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 46:16)
Atque utinam merito vitam tecumque liceret reddere!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 23:18)
libet hac requiescere tecum (et requievit) humo pressitque et gramen et ipsum, inque sinu iuvenis posita cervice reclinis sic ait ac mediis interserit oscula verbis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:14)
Multum fuit utile tecum ire mihi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 74:19)
solida est mihi gratia tecum."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 57:20)
At Paris et fratres et qui rapuere sub illo, ni tenuere manus (scis hoc, Menelae) nefandas, primaque lux nostri tecum fuit illa pericli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 18:9)
inveni geminos, qui tecum ludere possint, inter se similes, vix ut dignoscere possis, villosae catulos in summis montibus ursae, inveni et dixi "dominae servabimus istos!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:20)
Utque ferunt caesos sex cum Damasichthone fratres , Intereat tecum sic genus omne tuum . Addidit ut fidicen miseris sua funera natis, Sic tibi sint vitae taedia iusta tuae . Utve soror Pelopis , saxo dureris oborto , Et laesus lingua Battus ab ipse sua . Aera si misso liquidum iaculabere disco, Quo puer Oebalides , ictus ab orbe cadas . Siqua per alternos pulsabitur unda lacertos, Omnis Abydena sit tibi peior aqua . Comicus ut mediis periit , dum nabat , in undis, Et tua sic Stygius strangulet ora liquor . Aut ubi ventosum superaris naufragus aequor, Contacta pereas , ut Palinurus , humo . Utque cothurnatum vatem tutela Dianae, Dilaniet vigilum te quoque turba canum . Aut ut Trinacrius , salias super ora gigantis , Plurima qua flammas Sicanis Aetna vomit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 27:1)
Tu quoque pande tuos, comitum gratissime, casus et ducis et turbae, quae tecum est credita ponto."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 28:1)
et si quae subeunt, tecum, liber, omnia ferres, sarcina laturo magna futurus eras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 164)
Quid mihi vobiscum est, infelix cura, libelli, ingenio perii qui miser ipse meo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 11)
Livia sic tecum sociales compleat annos, quae, nisi te, nullo coniuge digna fuit, quae si non esset, caelebs te vita deceret, nullaque, cui posses esse maritus, erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 172)

SEARCH

MENU NAVIGATION