라틴어 문장 검색

Propera ergo, Lucili carissime, et cogita quantum additurus celeritati fueris, si a tergo hostis instaret, si equitem adventare suspicareris ac fugientium premere vestigia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 3:1)
cum hostis instat a tergo et movere se iussus est miles, necessitas excutit quicquid pax otiosa collegerat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 6:4)
Sed quemadmodum umbra aliquando antecedit, aliquando sequitur vel a tergo est, ita gloria aliquando ante nos est visendamque se praebet, aliquando in averso est maiorque quo serior, ubi invidia secessit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 13:4)
Non hodieque magna Scytharum pars tergis vulpium induitur ac murum, quae tactu mollia et inpenetrabilia ventis sunt?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 16:12)
Hominis enim, non sapientis inventa sunt, tam mehercules quam navigia, quibus amnes quibusque maria transimus aptatis ad excipiendum ventorum impetum velis et additis a tergo gubernaculis, quae huc atque illuc cursum navigii torqueant Exemplum a piscibus tractum est, qui cauda reguntur et levi eius in utrumque momento velocitatem suam flectunt."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 24:2)
Multi sunt qui ante se agant agmina et tergis hostium graves instent et ad mare magnum perfusi caede gentium veniant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 61:2)
Illi ardua cervix Argutumque caput, brevis alvus obesaque terga, Luxuriatque toris animosum pectus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 68:3)
Horatius Cocles solus implevit pontis angustias adimique a tergo sibi reditum, dummodo iter hosti auferretur, iussit et tam diu prementibus restitit, donec revulsa ingenti ruina tigna sonuerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 7:1)
Animalia quaedam tergi durioris inversa tam diu se torquent ac pedes exerunt et obliquant, donec ad locum reponantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 8:2)
enses secures tela, divisum gravi ictu bipennis regium video caput, iam scelera prope sunt, iam dolus caedes cruor - parantur epulae, causa natalis tui, Aegisthe, venit, quid pudor vultus gravat?
(세네카, 아가멤논 1:18)
quid terga vertis, anime?
(세네카, 아가멤논 5:8)
reserate paulum terga nigrantis poli, levis ut Mycenas turba prospiciat Phrygum.
(세네카, 아가멤논 13:28)
traxisti iacens, parens, Mycenas, terga dat victor tuus!
(세네카, 아가멤논 16:6)
armat bipenni Tyndaris dextram furens, qualisque ad aras colla taurorum popa designat oculis antequam ferro petat, sic huc et illuc impiam librat manum.
(세네카, 아가멤논 16:23)
Ille citato vincere cursu poterat celeres, ille rebelles fundere Parthos levibusque sequi Persida telis, certaque manu tendere nervum, qui praecipites vulnere parvo figeret hostes, pictaque Medi terga fugacis.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION