라틴어 문장 검색

In divisione, quae pars Numidiae Mauretaniam attingit, agro virisque opulentior, Iugurthae traditur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 16장6)
In divisione orbis terrae plerique in parte tertia Africam posuere, pauci tantummodo Asiam et Europam esse, sed Africam in Europa.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 17장4)
Erat in ea parte Numidiae, quam Adherbal in divisione possederat, flumen oriens a meridie nomine Muthul, a quo aberat mons ferme milia viginti tractu pari, vastus ab natura et humano cultu.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 48장3)
" Lex autem illa naturae scis quos nobis terminos statuat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 10:4)
Nullus enim terminus falso est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 9:3)
In eam demissus es vitam, quae numquam tibi terminum miseriarum ac servitutis ipsa factura sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 6:6)
Ille enim habet suum finem, inania et ex libidine orta sine termino sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 5:5)
Nunc autem primum illud genus quaerimus, ex quo ceterae species suspensae sunt, a quo nascitur omnis divisio, quo universa conprensa sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 8:4)
Decorum et iustum et legitimum non eiusdem esse formae putas, certis terminis conprensum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 9:10)
Dabo apud Epicurum tibi etiamnunc simillimam huic nostrae divisionem bonorum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 47:1)
etiam si a pueritia usque ad longissimos humani aevi terminos vita producitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 3:3)
in Epicureum illud chaos decidunt, inane, sine termino.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 9:5)
tumida res est, vana, ventosa, nullum habet terminum, tam sollicita est, ne quem ante se videat, quam ne quem post se.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 11:10)
Illud vero cuius dementiae est, credere, quarum rerum extra nostrum arbitrium posita principia sunt, earum nostri esse arbitrii terminos ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 13:1)
Idem enim vitii habet nimia quod nulla divisio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION