라틴어 문장 검색

haeret in causa semper et quid iudici probandum sit cum acutissime vidit, omissis ceteris argumentis in eo mentem orationemque defigit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 31:5)
quorum princeps Socrates fuit, is qui omnium eruditorum testimonio totiusque iudicio Graeciae cum prudentia et acumine et venustate et subtilitate tum vero eloquentia, varietate, copia, quam se cumque in partem dedisset omnium fuit facile princeps, eis, qui haec, quae nunc nos quaerimus, tractarent, agerent, docerent, cum nomine appellarentur uno, quod omnis rerum optimarum cognitio atque in eis exercitatio philosophia nominaretur, hoc commune nomen eripuit sapienterque sentiendi et ornate dicendi scientiam re cohaerentis disputationibus suis separavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 60:1)
Nam ex illis locis, quos exposuit Antonius, omnia sunt ad quaeque genera quaestionum argumenta sumenda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 119:4)
P. Argumentis, quae ducuntur ex locis aut in re ipsa insitis aut adsumptis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 1:4)
P. In quibus latent argumenta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 1:6)
C. Quid est argumentum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 1:7)
P. Quae sine arte putantur, ea remota appello, ut testimonia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 2:3)
C. Testimoniorum quae genera sunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 2:5)
ut primordia rerum et quasi praecurrentia, in quibus inest aliquid argumenti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 3:7)
C. Omnibusne igitur ex istis locis argumenta sumemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 1:1)
Sed appellemus docendi gratia veri simile quod plerumque ita fiat, ut adulescentiam procliviorem esse ad libidinem, proprie autem notatum argumentum quod numquam aliter sit certumque declaret, ut fumus ignem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 10장 1:2)
Hac igitur materie ad argumentum subiecta perlustrandae animo partes erunt omnes et ad id quod agetur ex singulis coniectura capienda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 2:7)
est etiam genus argumentorum aliud quod ex facti vestigiis sumitur, ut telum cruor clamor auditus titubatio permutatio coloris, oratio inconstans, tremor eorum, aliorum quid quod sensu percipi possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 3:1)
P. Argumentationem quaerere videris, quae est argumenti explicatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 13장 1:2)
P. Est ergo, ut supra dictum est, explicatio argumenti argumentatio, sed ea conficitur, cum sumpseris aut non dubia aut probabilia, ex quibus id efficias quod aut dubium aut minus probabile per se videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 13장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION