라틴어 문장 검색

quo fit, ut non rudia tantum et fortuita, sed impropria interim, dum sola est connectendi sermonis cupiditas, effluant, quae nec scribentium curam nec dicentium impetum consequantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 182:1)
tum illa, quae altiorem animi motum sequuntur quaeque ipsa animum quodammodo concitant, quorum est iactare nanum, torquere vultum, frontem et latus interim obiurgare, quaeque Persius notat, cum leviter dicendi genus significat, nec pluteum, inquit, caedit nec demorsos sapit , etiam ridicula sunt, nisi cum soli sumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 183:1)
nam interim pigritiam emendandi faciunt aut certe novorum interpositione priora confundant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 194:2)
in hoc genere prorsus recipio brevem adnotationem libellosque, qui vel manu teneantur, et ad quos interim respicere fas sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 264:3)
quo vel solo patet non persuadendi sed bene dicendi finem in oratore servandum, cum interim persuadere deforme sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 12:2)
et pleraque, quae natura non sunt reprehendenda atque adeo interim sunt necessaria, alibi quam mos permiserit turpia habeantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 48:3)
quo fugerit interim dolor ille?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 55:1)
sed interim fides patrocinii cogit quaedam de universo genere aliquorum hominum dicere, libertinorum vel militum vel publicanorum vel similiter aliorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 87:2)
magis admirari naturam subit, tot res vetustas tanto ex intervallo repetitas reddere se et offerre, nec tantum requirentibus sed etiam sponte interim, nec vigilantibus sed etiam quiete compositis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 100:1)
et e contrario spiritum interim recipere sine intellectu morae necesse est, quo loco quasi surripiendus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 186:3)
nam et suffocatur saepe et maiore nisu minus clara est et interim elisa in sonum erumpit, cui Graeci nomen a gallorum immaturo cantu dederunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 198:3)
est interim et longus et plenus et clarus satis spiritus, non tamen firmae ideoque tremulus, ut corpora, quae aspectu integra nervis parum sustinentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 202:1)
binos interim digitos distinguimus, sed non inserto pollice, paulum tamen inferioribus intra spectantibus, sed ne illis quidem tensis, qui supra sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 245:1)
interim extremi palmam circa ima pollicis premunt, ipse prioribus ad medios articulos iungitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 246:1)
interim quartus oblique reponitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 246:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION