라틴어 문장 검색

itaque, sinos di amant, quoniam non contenti libertate certa in dubiam imperii servitiique aleam imus, ineamus aliquam viam qua utri utris imperent, sine magna clade, sine multo sanguine utriusque populi decerni possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 240:2)
quaerentibus utrimque ratio initur cui et Fortuna ipsa praebuit materiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 241:2)
servum servaque natum post mortem indignam parentis sui, non interregno, ut antea, inito, non comitiis habitis, non per suffragium populi, non auctoribus patribus, muliebri dono regnum occupasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 483:2)
dixisse enim nullam breviorem esse cognitionem quam inter patrem et filium, paucisque transigi verbis posse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 515:2)
ante omnes de provocatione adversus magistratus ad populum sacrandoque cum bonis capite eius qui regni occupandi consilia inisset gratae in volgus leges fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 79:1)
vadit inde in primum aditum pontis, insignisque inter conspecta cedentium pugnae terga obversis comminus ad ineundum proelium armis ipso miraculo audaciae obstupefecit hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 101:1)
proelio inito adeo concitato impetu se intulerant Etrusci ut funderent ipso incursu Aricinos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 156:2)
cohors dictatoris tum primum proelium iniit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 215:1)
hos agmine venientes T. Herminius legatus conspicatus interque eos insignem veste armisque Mamilium noscitans tanto vi maiore quam paulo ante magister equitum cum hostium duce proelium iniit, ut et uno ictu transfixum per latus occiderit Mamilium et ipse inter spoliandum corpus hostis veruto percussus, cum victor in castra esset relatus, inter primam curationem exspiraverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 217:1)
ita medium se gerendo nec plebis vitavit odium nec apud patres gratiam iniit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 281:3)
A. Verginius inde et T. Vetusius consulatum ineunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 293:1)
itaque effusi et contemptim pugnam iniere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 327:2)
Cassius et Postumus Cominius consulatum inierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 358:3)
Veientes agrum quoque Romanorum populantes inierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 468:4)
nam non alio ante bello infestior Romanus - adeo hinc contumeliis hostes, consules mora exacerbaverant - proelium iniit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 511:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION